urbis abbati et Seuuino monacho et Heinrico canonico
salutem.
Lectis litteris a uestra michi per hunc hominem fraternitate
transmissis, uoluntatem uestram intellexi si facultas detur
ad me ueniendi. Id commode fieri posse non arbitror. Nam
et iter prolixum est, pericula multa terra marique, et ego tot
tantisque huius mundi negotiis obuolutus sum ut talibus studiis
dare michi operam hac tempestate non liceat. Si diuina pietas
expeditum me esse quandoque uoluerit, et doceri pariter et
docere promptus michi semper animus erit.
Porro quod scismaticus ille, Beringerium dico, sicut uestra
epistola testata est, constanter asserit quia beatus Hilarius uestrae
urbis uestraeque gentis quondam episcopus in tractatu fidei
peruersa senserit, et in libro De diuina Trinitate improbabiles
sententias de Domino Iesu Christo protulerit, mirari non debet
beatitudo uestra si is, qui de ipso capite tam multa et tam nefanda
credere et docere uerissimis relationibus infamatur, de ipsius
capitis membro tam perniciosa dicere traditus in reprobum
sensum diuino iudicio permittatur. Reuera quisquis Ylario
alicuius hereseos notam imponit multos orthodoxos patres, qui
magnis eum laudibus extulerunt, eiusdem erroris macula inuoluit.
Gelasius papa in decretis suis omnes libros eius inter catholicas
scripturas enumerat. Eius auctoritas in sacris canonibus decentissime
memoratur, recipitur et laudatur. Sanctus Augustinus
in libro De Trinitate excellenti laude eum extollit et quaedam
ab eo de Patre et Filio et Spiritu Sancto obscure dicta enucleatius
exponit. Beatus Ieronimus quantis eum omnesque libros eius in
quibusdam scriptis suis preconiis effert epistolari breuitate comprehendi
non potest, uocans eum Romanorum luciferum,
aecclesiarum lucernam, lapidem preciosum ad quem mortalia
uix ascendunt, pulchro sermone aureoque ore uniuersa loquentem.
|
|