ex presenti uel preterito. 8 Indicatiuus modus omnia tempora
habet; imperatiuus tantum presens et futurum; optatiuus quoque
omnia ( 9 bina tamen tempora coniuncta habet sicut et infinitus,
id est presens cum preterito imperfecto, preteritum perfectum
cum preterito plusquam perfecto). 10 Subiunctiuus omnia habet
tempora et diuisa. 11 Infinitus coniuncta habet tempora, sicut de
optatiuo est dictum. 12 Notandum uero quod infinitum habet
uim nominis rei ipsisus, unde et nomen uerbi dictum est; dico
enim "bonum est legere", ut "bona est lectio". 13 Et ceteri per
hunc interpretantur, ut "lego, legere me indico", et cetera. 14
Gerundia uel participialia seu supina tempora non habent. 15
Impersonale autem uerbum cuncta tempora et modos habet. 16
Sciendum uero cognationem quandam esse presentis quidem
temporis cum preterito imperfecto et futuro, preteriti perfecti
cum plusquam perfecto. 17 Presens enim tempus proprie dicitur,
cuius pars preteriit, pars est futura. 18 Cum enim tempus, fluuii
more, instabili uoluatur cursu, uix punctum potest habere in
presenti, hoc est instanti; habet igitur partes secundum actum
|
|