angelum ad animam stantem ac unusquisque(!) illam sibi tollere festinantem. Tunc
diabolus divitem numquam aliquando aliquid boni fecisse asseruit, ociusque coram
angelo Domini librum magnum attulit, in quo facinora eius erant universa descripta .
Cui angelus, ut librum aperiret, imperat. Quem dum aperuisset, servo Dei, qui
eminus stabat, visum est, quod angelus Domini lacrimas, quas dives olim pro
captione viri mulieris illius ac pro suis delictis fuderat, in ampulla teneret ac partem
lacrimarum in librum proiceret. Angelus autem Domini dum hoc fecisset, demoni,
ut librum clauderet et reseraret, imperat. Quem demon dum clausisset et aperuisset,
invenit tertiam partem peccatorum deletam. Hoc autem ter actum est, et sic omnia
peccata deleta sunt, et hac ex causa vite eterne destinatus est. Unde constat eum
simul penitentiam, martirium ac helemosinam habuisse; penitentiam, quia de
malefactis penituit et ulterius similia non patravit, martirium, quia passiones et
carnis temptationes forti animo sustinuit, elemosinam, dum pecuniam mulieri pro
redemptione viri sui dedit. Salutifera enim penitentia hec est: ex corde penitere,
commissa deflere et ad prava opera iterum non declinare.
XVIIII.
Hec dum retulisset apostolus, ostendit post hec campum permaximum, trium
dierum noctiumque, sicut beatus Petrus apostolus dixit, iter habentem, tantaque
spinarum ac tribulorum densitate coopertum, ut ne vestigium quidem pedis nisi in
illis punctionibus poni potuisse. In quo campo draco erat immanissimus, quem
diabolus sella et freno aptans, magnumque serpentem manu tenens, in specie militis
super eum equitabat et quamlibet animam in ipso campo incidentem instanter
persequebatur, ac sicubi eam attingere quivisset, illo serpente percutiebat. Tandiu
denique tali cursu per illos spinarum aculeos fatigatur anima, donec emundata a
peccatis levior efficiatur eius fuga et expeditius fugiat inimicum persequentem.
|
|