Salimbene de Adam: Cronica

Pag 610


Campi Gajanni, alius meus amicus, qui fuit unus de
tribus de quibus superius dixi, erat cum eo, quia attinebat episcopo;
et dixerunt michi: «Frater Salimbene, propter partem
imperii expulsi sumus de domibus nostris, sicut vos scitis, et imus
vagabundi per mundum, et recordamur verborum vestrorum,
quia nunc vere vexatio dat auditui intellectum, et peccata nostra,
prohibuerunt bonum a nobis, et consolatio abscondita est ab
oculis nostris». Tunc respondi et dixi: «Sapiens in Prover. XXIIII
dicit: Si desperaveris lapsus in die angustie, imminuetur fortitudo
tua. Et iterum, Eccle. VII: In die bona fruere bonis et malam
diem precave. Sicut enim hanc, et sic et illam fecit Deus, ut non
inveniat homo contra eum iustas querimonias. Item Eccli. XI:
In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne
immemor sis bonorum, quoniam facile est coram Deo in die obitus
retribuere unicuique secundum vias suas. Item Prover. XV: Cor
gaudens exhilarat faciem, in merore [animi] deicitur spiritus. Item
Prover. XII: Meror in corde viri humiliabit eum, et sermone bono
letificabitur».
Quod Matulinus retulit michi illa propter que devenimus in odium clericorum,
nos Minores et Predicatores.
Illo tempore, antequam Faventia in manus Furliviensium traderetur,
cum habitarem ibi et transirem per ortum, die quadam,
cogitando de Domino, vocavit me quidam secularis Ferariensis,
qui dicebatur Matulinus, et erat maximus prolocutor et cantionum
atque serventesiorum inventor et religiosorum observator
simulque detractor; sedebat enim cum duobus fratribus sub
quadam ficulnea faciens fratribus questiones; dixitque michi:
«Domine frater, venite huc et sedete nobiscum!». Cumque sedissem,
dixit michi: «Feceram questiones meas istis fratribus, sed
de responsione excusant se et dicunt quod dicam vobis verba
mea, quia vos estis paratus ad respondendum ad omnia. Quapropter
rogo vos ut michi satisfaciatis pro vestra clementia».
Cui dixi: «Dicatis secure quicquid vultis». Et dixit: «Noveritis

Torna all'inizio