fideliter omnino tractarent, et neque odii neque amoris gratia 
personam introducerent aliquam vel laudarent, nisi quę sibi melior 
et utilior ad hoc videretur, et si quando conventus eos exquireret, 
certiores de hoc eos facerent quod sine fraude maloque 
ingenio hanc causam satagerent. quibus etiam conventus auctoritate 
omnium promisit, ut quamcumque personam ipsi confirmarent, 
conventus reciperet et corroboraret. indictum quoque est 
inter nos etiam pręcipuum consilium, ut triduo peracto, ieiunio, 
vigiliis ac orationibus intenti, Deo placitum nobisque utillimum 
impetrare a Domino studeremus pastorem per dominę nostrę 
Marię semper virginis intercessionem. erant interea quidam 
nostrorum non satis providi fratres, abbatię populi fautores, qui 
dicebant se nolle abbatem de Ascarina gente, nec de Camponisca, 
vel Octavianisca consanguinitate. ad quod aliquis respondit: 
« Si nullus his de domibus abbas eligitur, putas unde a nobis 
assumitur ? numquid desuper cęlo aut suptusterra reperietur ? » 
electi vero et huius causę procuratores fratres anxiabantur valde, 
quia utile non inveniebatur si de pręfatis nationibus personę exciperentur. 
quod quidam considerans, respondit: « Si de nobilioribus 
contemnitis eligere, quendam de mediocribus sicut 
Deus destinavit possumus nobis proponere, videlicet sacristam 
Guidonem » . hic enim obedientiam sanctissime tenebat, eamque 
in quibusdam rebus quemadmodum nobis videbatur meliorare satagebat. 
quaproter in divina confidentes sententia quę dicit: 
Qui in minimo fidelis est et in maximo fidelis erit », non 
publice sed secretius quoquo modo huic dicto quasi acquievimus, 
non tamen id perficere plenius deliberavimus. quod per quendam 
seductorem rusticanorum sentiens populus abbatię, pręcessit 
nos inordinate, nostramque destruens triduani ieiunii constitutionem, 
quorumdam equitum nostrorum consensu, Guidonem abbatem 
acclamavit publice et indecenter, illum in ulnis assumens 
et ad ecclesiam deferre volens. hoc fratrum audiens conventus 
nimis condoluit, et zelo succensus valido, eundem Guidonem de 
illorum manibus eripuit, ipsosque rusticanos magno cum dedecore
  |  
  |