Albertanus Brixiensis: Liber de doctrina dicendi et tacendi

Pag 16


neget quis an taceat an obscure respondeat, quantum ad hoc ut incertum
dimittat interrogantem ». Scriptum est enim: « Sanctius est mutum
esse, quam quod nemo intelligat dicere ».
Octavo requiras ne quid sophisticum dicas. Ait enim Jesus
Sirac: « Qui sophistice loquitur odibilis est, omni re defraudabitur, non
enim data est illi a Domino gratia ».
Nono requiras ne quid iniuriosum vel contumeliosum dicas vel
facias. Scriptum est enim: « Multis minatur qui uni facit iniuriam ».
Unde Jesus Sirac dixit: « Omnis iniurie proximi ne memineris et
nichil agas in operibus iniurie ». Et Cassiodorus dixit: « Iniuria unius
compago tota conteritur ». Et etiam apostulus in epistola ad Colossenses
ait: « Qui enim iniuriam facit accipiet quod inique gessit ». Et
Seneca in epistolis dixit: « Ab alio expectas quod alii feceris ». Et
hoc intelligo de qualibet iniuria et contumelia et maxime de illa que fit
sub simulatione boni. Ait enim Tullius: « Nulla capitalior est iniuria
quam eorum qui tunc, cum maxime fallunt, id agunt ut boni viri esse
videantur ». Iniurie namque et contumelie tam pessime sunt ut non
solum cuilibet singulariter noceant, sed etiam regnum propter ea destructionem
et mutationem quandoque patiatur. Nam ut ait Jesus
Sirac: « Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, iniurias
et contumelias ». Et non solum a dicendo vel faciendo alii iniuriam
cohibere te debes atque cessare, sed etiam alii, volenti dicere vel
facere iniuriam, obstare debes, si commode potes. Ait enim Tullius
in libro De Officiis primo: « Duo sunt inustitie genera: unum eorum qui
inferunt, alterum eorum qui ab hiis quibus infertur, si possunt, non
propulsant iniuriam, et tam est in vitio qui non obstat iniurie, si potest,
quam si parentes aut patriam aut amicos deserat ». « Si commode
potes » ideo dixi, quia ea demum fieri posse dicuntur que commode fieri
possunt, ut lex nostra dicit. Si autem alius tibi iniuriam dixerit

Torna all'inizio