Solutio
Respondeo dicendum, quod sicut Deus per naturam suam habet quod peccare
non possit; ita et hoc Angelus habet per gratiam confirmationis: quod sic patet.
Principium mutationis et causa est rei possibilitas; nec defectus esse potest nisi
per potentiam incompletam. Illud ergo cui nihil admiscetur de potentia secundum
naturam suam, nec mutari nec deficere potest: illud autem cui admiscetur
potentia quae tamen tota per actum completur, potest quidem, quantum in se
est, deficere et mutari secundum quod esse et completionem suam non nisi ab
alio habet; sed ratione perfectae receptionis, quae nihil potentiae imperfectum
relinquit, habet immobilitatem et indeficientiam. Huiusmodi autem exemplum
sumi potest in naturalibus et intellectualibus. Invenitur autem in naturalibus
quorumdam potentia naturalis omnino completa et per suum esse et per suam
formam; et ideo esse indeficiens habent, sicut patet in corporibus caelestibus,
quorum potentia non est susceptiva alicuius alterius esse vel formae, unde
elongata sunt a privatione et per consequens a corruptione. Sed materia aquae
non tota completur per formam aquae hoc modo ut reducatur in omnem perfectionem
possibilem per eam; unde simul cum forma aquae manet privatio formae
aeris, et ideo haec corruptibilia sunt. Et similiter patet in intellectualibus:
quia principium immediatum naturaliter cognitum determinat potestatem totam
rationis. Ante enim quam ad ipsum deveniatur per inquisitionem resolventem,
ita adhaeretur uni parti, ut relinquatur quaedam pronitas ad partem aliam per
modum dubitationis: sed quando resolvendo pervenitur ad primum principium
per se notum, firmatur ad unum cum impossibilitate alterius. Similiter est de
voluntate Angeli beati, ad quem ita se habet lumen gratiae vel gloriae, et virtus,
sicut formae vel actus in naturalibus et finis ultimus in moralibus, et principium
primum in speculativis: quia secundum Philosophum
finis in voluntariis operationibus est sicut principium in speculativis.
Unde cum per lumen gloriae perfecte ultimo fini coniungantur per fruitionem
plenam, eius bonitate affecti toti in contrarium deflecti non possunt.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod rationalis potestas dicitur esse oppositorum,
quae sub electione cadunt, quorum proprie est liberum arbitrium. Electio autem
non est de fine, sed de his quae sunt ad finem: et haec non eliguntur nisi secundum
regulam finis quae est in aestimatione; et ideo de fine non potest voluntas
contrarie se habere. Voluntas enim non potest esse de miseria neque de malo in
|
|