24. AMBROS.  Testimonium reddente . In die judicii,  
sola hominis conscientia sufficiet sibi ad testimonium,  
quia nemo tunc judicabit nisi quod verum  
erit. 
25. AMBROS.  Inter se cogitationibus accusantibus .  
Gentilis conscientia accusabitur, quia non sibi suasit  
verum esse quod et virtutum testimoniis viderat  
confirmari, et multos sequi. Eumdem excusabit,  
quia debere credere non putavit, neque tamen sine  
poena erit. Vel haereticum bona cogitatio, quando  
veram esse et catholicam intellexit. Mala autem  
accusabit, quia, ne emendatus videretur, superbiendo  
contradixit veritati. 
26.  Invicem . Non dicit quod eaedem cogitationes  
accusent et defendant, sed vicissim quaedam accusent, 
quaedam defendant contra malignorum spirituum  
accusationem. Et attende ablativos pro genitivis  
more Graecorum, qui ablativis carent. Potest  
hoc modo audiri: et conscientia cogitationum. 
27.  Tu autem Judaeus cognominaris . Non valde  
magnum videri vult si Judaeus credat, quippe cum  
sit instructus per legem. Periculosum autem valde  
si non credat; ducem enim habet legem. 
28. LANFR.  Tu autem Judaeus cognominaris . Judaeos 
humiliare conatur; qui ex accepta lege superbiebant,  
et gentes quasi peccatrices despiciebant. 
29. AMBROS.  Per legem confidis te ducem caecorum . 
Legis documentum est, erudire imperitos, et  
Deo subjicere profanos, et ab idololatria ad fidem  
revocare. 
30.  Occulta hominum . Occulta judicabuntur. Publica 
per humilem confessionem non judicabuntur. 
31. LANFR.  Formam scientiae . Si quis velit scientiam 
et veritatem habere, in te possit formam et  
exemplar aspicere. 
32. AMBROS  Qui alium doces , te ipsum non doces, 
  |  
  |