Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 234


ad ipsam imaginationem dum quadrati formam vel aliquid tale ut capiat,
ut prendat, ut rationi demonstret, vertit ac girat, appositiva cinctione
sese coadunet quemadmodum sensus sensili et imaginatio intellectui,
intellectus rationi, ratio autem quantum fas est, que <de solo> Deo
est, adunatur intellectibilitati. Forma quoque materia adunetur in eodem
appositionis genere.
Concretiva coadunatio est in vocibus atque sermonibus. Est vero
una que dicitur complexio, alia ratiocinatio, de qua sanctus Dionisius
presertim intendit. Et complexio est vel complexa coadunatio ut homo
albus, animal risibile et huiusmodi. Que dicitur concretiva quia ex nominibus
concretivis composita est. Concretivum nomen est illud, quod
concretim id est coniunctim significat “id quod est”, id est cui est impositum
illud nomen, et “id quo est” id est unde vel ex quo est impositum
illud nomen, ut hoc nomen “homo” est inditum rei que est homo, et
illa res est quod est, et est inditum ex humanitate, et illa res est ex quo
est homo. Sic et in ceteris similibus. Cum autem dicitur “sancta benignitas”
vel “bona caritas” vel aliquid huiusmodi, ubi concretivum et
mathematicum coadunatur, concretiva dicitur coadunatio propter concretivum
nomen quod inferius est mathematico et accipit nomen a deteriori
parte.
Racionativa coadunatio est ea que sillogismis colligitur, ut “Pater
est bonus, Filius bonus, Spiritus Sanctus bonus, ergo Pater et Filius et
Spiritus Sanctus est unum bonum”. Quia omnes divine adunationes ad
unam unitatem, que Deus est, et per eam unitatem adunantur in summam,
in qua unitate ineffabiliter stabilite sunt.
Mathematica coadunatio est illa, quando duo nomina mathematica,
id est abstractiva, coadunantur antonomasice, id est propter maiorem
significationem, ut «apparuit benignitas et humanitas». Sed de
his hactenus. Nunc ad litteram revertamur. Postquam igitur auctor iste
divinas coadunationes proprio termino id est perfecto modo diffinivit,
nunc discretionis, que coadunationis extat oppositum, naturam prosequitur,
et quid discretiones deitatis sint finitimo theor[e]mate aperit et
ait.

Torna all'inizio