Yspanias ad defendendum eas a Guandalis et Alanis. Placidia vero vidua a fratre Honorio
repulsa ivit in Orientem cum filiis Honorio et Valentiniano, que a Theodosio Archadii filio honeste
recepta est. Honorius autem, cum regnasset cum patre an[nis] II et cum fratre an[nis] XIII et
cum nepote XV, pacatam relinquens Urbem, aput Romam moritur et iuxta martyrium Petri
apostoli sepelitur. Cui suboles nulla remansit; licet enim duas Stiliconis filias, unam
post alteram, habuisset, Dei tamen iudicio virgines decesserunt. Quo mortuo quidam
Iohannes invasit imperium, fultus auxilio Castini magistri militie et Aecii. Temporibus
Honorii aput Persas per Marutham Mesopotamenum episcopum, imperatoris legatum, Christiana
religio plurimum est dilatata. Sed Pelagius Brito hereticus extitit dogmatizans, quod
Ade peccatum ipsum solum leserit, omnes parvulos insontes nasci, nec baptizandos, ut peccato
exuantur, sed ut sacramento in filios adoptentur, et unumquemque tantum accipere gratie,
quantum meruit. Hunc Innocentius papa damnavit. Innocentio successit Zosimus, qui
cereum in sabbato sancto precepit in omnibus titulis benedici. Cui synodalia decreta Cartaginensis
concilii contra Pelagium celebrati perlata sunt, et eius auctoritate heresis Pelagiana
dampnata est. Zosimo vero successit Bonifacius, qui monialibus interdixit pallas et sacra
vasa contingere. Et Bonifacio Celestinus, qui statuit, ut psalmi anthiphonatim ante canonem
cantarentur. Prius enim tantum evangelium et epistole dicebantur. Cyrillus Alexandrinus et
Maximus Thaurinensis, qui multa conscripsit, et Petronius Bononiensis episcopi floruerunt.
Et Lucianus presbiter claruit, cui Dominus revelavit reliquias Stephani prothomartyris. Et
Paulinus Nolanus episcopus, Atticus nomine, assiduus fuit in lectionibus, munificus, omnia
factus in omnibus, qui hereticis quandoque terrorem, quandoque mansuetudinem ostendebat,
qui Iudeum paraliticum iussit baptizari. Iudeus baptismum cum fide suscipiens gratiam
utriusque, scilicet salutis et sanitatis, accepit. Alius Iudeus ab Attico baptizatus
postulabat a nescientibus causa pecuniae iterum baptizari, cumque perductus
fuisset ad baptisma, semel et iterum disparuit aqua. Rursus cum Perse Christianos persequerentur,
et de ipsis et de Parthis Theodosius triumphasset, multos captivans et
Inmortales occidens legiones, scilicet que sic vocabantur, Acatius Amide civitatis episcopus
ecclesiastica vasa conflavit et captivos Persarum redemptos remisit; unde rex Persarum
obstupuit, dicens: “Nos Romani beneficio et bello vicerunt”.
Anno Domini CCCCXXVI. Theodosius aput Romanos regnavit annis XXV. Hic usque
adeo fuit sapiens quod inter confabulantes experimentum omnium videretur habere causarum,
usque adeo paciens et clemens, ut nullum se ledentium morti subiceret, dicens:
“Utinam ad vitam possem mortuos revocare!” Quarta et VI. feria christianitatis studio ieiunabat.
Sacris litteris eruditus, philosophiam operibus exercebat. Regalia cuius sicut monasterium
erant. Iram, tristiciam, libidinem sicut inimicos orationibus superabat. Cuius uxor
Eudochia christianissima, plurimum litterata. Theodosius itaque Valentinianum filium amitae
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|