QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de congruitate quantum ad sexum; et circa hoc quaeruntur
duo: 1. In quo sexu humanam naturam assumere debuit; 2. De quo sexu, utrum
scilicet de viro, vel de muliere.
ARTICULUS 1
Utrum Christus debuit aliquem sexum accipere
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod non debuerit aliquem sexum accipere. Quia ipsum corpus
Christi verum praesignat corpus mysticum. Sed in corpore mystico, quod est
Ecclesia, non est differentia sexuum: quia, sicut dicit Apostolus Galat. 3, 28,
«in Christo non est masculus neque femina». Ergo nec ipse sexum assumere
debuit.
2. Praeterea, sexus ordinatur ad generationem carnalem. Sed Christus non
venerat ut esset principium humani generis per generationem carnalem, sed
spiritualem. Ergo sexum sumere non debuit.
3. Praeterea, spiritus creatus indifferenter se habet ad utrumque sexum. Sed
plus distat spiritus increatus a differentia sexuum quam spiritus creatus. Ergo
ipse Deus se habet indifferenter ad utrumque sexum. Ergo vel utrumque assumere
debuit, vel neutrum.
SED CONTRA, Christus debuit fratribus assimilari quantum ad naturalia, ut dicitur
Hebr. 2. Sed sexus est de naturalibus hominis. Ergo debuit sexum assumere.
Praeterea, quod est inassumptibile, est incurabile, ut dicit Damascenus.
Sed sexus praecipue curatione indigebat, in quo maxime peccatum
originale regnat. Ergo debuit assumere sexum.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod debuit assumere femineum. Reparatio enim respondet
ruinae. Sed prima ruina fuit per feminam. Ergo et principium reparationis
debuit esse per feminam. Hoc autem est Christus. Ergo etc.
2. Praeterea, Christus assumpsit defectus naturae nostrae. Sed fragilitas sexus
feminei est quidam defectus. Ergo debuit ipsum assumere.
3. Praeterea, dicitur in quodam sermone de virginibus: «Quanto infirmius
vasculum quod reportat ab hoste triumphum, tanto magis Deus laudatur». Sed
in victoria Christi est Deus maxime laudandus. Ergo decuit quod sexum infirmiorem,
scilicet femineum, assumeret.
|
|