Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1848


fuit olim Ericine Veneris templum ab Erice eiusdem filio
et a quo denominatus est mons constitutum: in hoc autem
ab Enea Anchises secundum quosdam tumulatus est.
ERMINIUS mons Lusitanie in Hispania.
ERMON mons Amorreorum est ultra Iordanem, quem Phenices
vocant Sanor et Amorrei Sanir, cuius in vertice insigne
fuisse templum summe celebre apud gentiles dicitur. Distat
duobus .M. passuum a Tabor et eius est adeo vertex frigidus ut
ex eo ad delitias nobilium estivo tempore ferantur nives
Tyrum.
ESPERU CERAS promontorium extremum Affrice
est adversus Dorchadas insulas olim Gorgonum domos, Ethiopum
Esperorum confine.
ESPERUS mons Ethiopum est sub Affrico situs.
ESTIE promontorium Bosphori est.
ETHEODONTIA mons est Grecie Thermopylis
supereminens.
ETNA mons in medio Sycilie orbi toto celeberrimus fama et
cum sublimis plurimum sit solitusque e culmine celso globos
ignis emictere, hodie deficiente iam subterraneo sulphure solum
fumos emictit. Cuius in summitate duos esse crateres, ex
quibus olim eructabat flamma, dicunt indigene, circa quos
eum asserunt esse cinereum et nivium ut plurimum tectum,
cum circa radices amenissimus montium sit, limpidissimis fontibus
et fructetis abundans. Et quoniam persepe terremotibus
regio agitatur, fabulam finxere veteres, eum scilicet a Iove
Tiphei capiti super impositum, et hinc quas suspirans gigas
flammas emictit evomere et tremere omnem dum frustra conatur
excutere. In hoc oppidum ingens et sui nominis olim
fuit.
EUCALEGON mons est haud longe a Sigeo Troianorum
promontorio.
EUGANEUS mons est Venetiarum, quem (ut quidam putant)
incole dicunt hodie Paduanum, Patavo proximus.
EUPROSOPON promontorium Syrie est non longe a
Sidone.
EUROTAS mons est Laconie regionis.

Torna all'inizio