Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 104


Omnipotens Dominus custos tui semper existat, atque ab
omnibus peccatis propiciatus absoluat.

22


Lanfrancus diuina dignatione non suis meritis archiepiscopus
abbati B. salutem cum orationibus.

Harum litterarum portitor iram uestram se dicit incurrisse, et
propterea patriam in qua natus et conuersatus erat parentesque et
amicos reliquisse. Et quia putauit quod pro me multum facere
debeatis, nostris apud paternitatem uestram se petiit litteris adiuuari.
Mota igitur nostris precibus uestra ei benignitas indulgeat,
quatinus ipse amicum uestrum pro commissi sui uenia se petiuisse
cognoscat.

23


Dilectissimo fratri et amico Eboracensis aecclesiae archiepiscopo
Tho. frater L. perpetuam salutem cum orationibus.

Illos quidem qui corporaliter tantum et propter terrena lucra se
amant interualla locorum quo prolixiora sunt eo a mutuo amore

Torna all'inizio