Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 96


temperantia, quam fortitudo. Nam (ut in praecedenti
capitulo dicebatur) temperantiam acquirimus, abstinendo,
et retrahendo nos delactionibus sensibilibus: fortitudinem
vero acquirere possumus, aggrediendo terribilia,
et experiendo pugnam: retrahi autem a delectationibus,
potest fieri sine omni periculo: sed aggredi terribilia,
et experiri bellum, sine periculo non potest.
Valde est ergo increpandus carens temperantia, cum eam
sine periculo possit acquirere: non autem adeo increpandus
est carens fortitudine, quia virtus illa est difficilis,
et cum maiori periculo acquiritur. Rursus facilius
acquiri potest temperantia, quam fortitudo: quia multa
talia experimur in vita, multotiens enim occurrunt nobis
delectabilia, a quibus abstinendo disponimur, ut simus
temperati. Non autem sic est de fortitudine: nam non
quaelibet aggressio bellorum facit nos fortes, nisi bella
ista sint iusta. Sed forte toto tempore vitae hominis, non
occurrit ei unum iustum bellum. Non ergo sit possumus
assuefieri ad opera fortitudinis, sicut ad opera temperantiae:
quare exprobrabilius est nos esse intemperatos, quam
non esse fortes. Si ergo regem non esse virilem, et non
esse constantem animo est exprobrabile, patet quod est
exprobrabilius ipsum esse intemperatum, et insecutorem
passionum. Possumus tamen novas rationes adducere,
ostendentes, quam detestabile sit, regem intemperatum
esse. Tangit enim Philosophus 3. Ethic. de ipsa intemperantia
tria, ex quibus tres rationes sumi possunt, quod
maxime decet reges et principes temperatos esse. Est
enim intemperantia (ut ibidem tangitur) vitium maxime
bestiale, puerile, et turpe sive exprobrabile. Quod
autem sit vitium maxime bestiale, patet. Nam (ut supra
dicebatur) temperantia et intemperantia fieri habent
circa delectabilia tactus, et gustus, secundum quae, delectari
commune est nobis, et brutis. Ideo 3. Ethic. dicitur,
quod quia temperantia et intemperantia est circa

Torna all'inizio