Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 152


46 At que ista predia sunt, presertim possessionum ?
Prediorum possessiones dicere solemus, non possessionum
predia
. Das predia nec que predia explicas. Ditasti
diversis rebus , nec quando nec quibus rebus ostendis.
Vis plagas orbis a Silvestro disponi , nec pandis
quo genere disponendi. Concessisti hec antea: cur te
hodie incepisse significas honorare ecclesiam Romanam
et ei privilegium concedere? Hodie concedis, hodie
ditas: cur dicis concessimus et ditavimus ? Quid loqueris
aut quid sentis, bestia? Cum fabule machinatore
mihi sermo est, non cum optimo principe Constantino.
 
Sed quid in te ullam prudentiam, ullam doctrinam
requiro, qui nullo ingenio, nulla litteratura es preditus,
qui ais luminariorum pro luminarium et orientalibus
transferri regionibus
pro eo, quod est ad orientales
transferri regiones
? 47 Quid porro iste ne sunt quatuor
plage ? Quam orientalem numeras? Trachiam ne?
At, ut dixi, vergit ad septentrionem. An Iudeam ? At
magis ad meridiem spectat, utpote vicina Egypto.
Quam item occidentalem ? Italiam ne? At hec in Italia
gerebantur, quam nemo illic agens occidentalem vocat,
cum Hispanias dicamus esse in occidente, et Italia
hinc ad meridiem, illinc ad arcton magis quam ad occidentem
vergit. Quam septentrionalem ? An Trachiam ?
At ipse ad orientem esse vis. An Asiam ? At hec
sola totum possidet orientem, septentrionem vero
communem cum Europa. Quam meridionalem ? Certe
Africam . At cur non aliquam nominatim provinciam
proferebas, nisi forte Ethiopes Romano imperio suberant?
Et nihilominus non habent locum Asia et Africa,

Torna all'inizio