indomitus iuga contempsi. Verum cum adolescentia pueritie mee
motus extinxerit et imperfectionis non indiscreta cognitio, que censura prudentium perfectio magna censetur, me fecerit novis actibus alium,
preteritos volo dolores gaudiorum abiicere novitate, quia videlicet sum
in filium novi germinis transmutatus et bene mente compositus. Delector honestis et turpia perhorresco, sicque tincturam infamie meorum actuum codicem inquinantem novacula desiderate novitatis abradet, quod tibi cedet
ad gloriam, et id nubili quod tuum obnubilaverat animum nove lucis
letitia serenabit.
342. Amicus ad amicum nomine Symonem dicens quod non vult sibi misisse quandam licteram quam sibi misit, timens ne offenderet eum, quam solatii
causa misit ut mitteret. Ad nature portum per consuetudinis inveterate navigium.
Responsiva. Sicut non est a natura concessum quod statim traditum.
343. Magister ad discipulum qui recessit secrete quodam mane et precedenti sero
sibi nichil dixit. Si quam ad te gessi pura cordis affectio per te fuisset in trutina debite considerationis appensa, revera memorie debitum persolvisses,
et si quod vetuit mane secretum antecedens crepusculum propalasset,
nichil proposito deperisset. Verum voluisse te video familiaritatem
tuam parturisse contemptum, ne quicquam in te vulgaris assertio perdidisse queratur. Quare quid conferat hec verborum attenuata confectio,
sane tuus colligat intellectus, et attente consideret quod non minor est
virtus quam querere parta tueri: casus inest illic, hic erit artis opus.
Responsiva quod parcat quoniam habuit multa facere, et quod visitet eum
licteris. Cum lentos provisores utilium iuvenum intellectus plurium implicitas occupet, ne possit animum ad debita cuncta formare, cum et minuatur etiam sapientum diversificata memoria ne que sunt agenda semper
concludat, in actu cogitatuum institis obvolutus ob absentationem que
sunt digna memorie particulariter obsorbentem, penes vos mereor excusari.
Sed procinctus ad iter benedictionis vestre gratiam non petivi. Verum
quia superiorum auctoritas passibiles devotorum anichilare debet offensas, metuende dominationi vestre cum reverentia supplico quatenus indulgentes
velud vestrum magisterium deceat iuventuti me vestrum semper correctionis litteris visitetis, quod super omnia desideria gratius acceptabo, tota
mente considerans quod res acquiritur citius quam parta postea deffendatur.
/*
344. Offert se quidam ad servitium cuiusdam cuius fama bona est de qua gratulatur
secum. Vobis in vestri status celebri relatione congratulor.
Responsiva. Cum qui diligit circa dilectionis pure fomentum.
345. Quidam amico significat quod postulatus est in prelatum unius ecclesie et quod
intendet honoribus suis. Ut suscipias ex nostra promotione letitiam.
Responsiva gratulationis et recommendationis. Illuminavit glorie lumine cor scribentis.
346. Devotus ad dominum quod rem aliquam sibi mittat. Dominus ex quadam fidei conceptione requiritur.
Responsiva. Ut sperato non priveris affectu.
347. Supplicat devotus domino quod sibi indulgeat studere per triennium in iure
canonico et percipere valeat redditus suos. Cum scriptum sit: Posside sapientiam quoniam auro melior est, et acquire prudentiam quia melior est
argento, precipue debet assumptus militie clericali diligenter intendere
|
|