Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 101


athleta? Et quidem ad ista te Dominus beneficiis allicit, miraculis provocat, exemplis informat. Beneficiis
allicit, quia te tam depressum aliquando sic tandem erexit in altum; miraculis provocat, quia
de Damiata munitissima civitate plene desiderium pusilli exercitus Christiani spe debilitante perfecit;
informat exemplis, quia non solum nobiles et potentes, sed etiam pauperes et debiles hoc salubre
negotium sunt aggressi. Quapropter diligenter advertat rex tam grandis et nobilis, tam potens et
fortis, quod in hiis eo minus excusationis competere poterit, quo plus videtur suppetere facultatis.
Exurgat igitur excellentia regia, exurgat princeps egregius, quoniam, ut speramus, paratus est Dominus
grandem offerre triumphum, qui multam iam attulit de paucorum labore coronam. Accingere
gladio circa femur, potentissime principum terrenorum, accingere in humilitate potens, accingere
in potentia humilis, non in brachio tuo confisus, sed de manu Altissimi suscipias in tanti consummatione
negotii gloriam, que speratur. Ceterum, licet prorogatus sit terminus, tu nichilominus interim
prudenter et patenter, prout potes, in apparatu, quem tantum negotium exigit, iter arripias,
quoniam non solum prosecutio itineris, sed etiam prosecutionis fama preambula multos sollicitabit
ad iter, multos premittet in subsidium Terre Sancte, per quos dante Domino nostri reparabitur
robur exercitus et partes concutientur adverse.

III 7

Iohannem, latorem presentium, quorundam sinistra suggestio, sicut dicit, in multe confusionis
induxit opprobrium, cum instantia talium robur conscientie vestre iam flexerit ad credendum eum
non fuisse regi ac regno fidelem. Ex quo videtur, ut asserit, nexum cuiusdam perplexitatis incurrere,
cum, si auctoritas vestre credulitatis id teneat, diffiteri non audeat, et confusionem huiusmodi conscientie
non patiatur integritas, et sic credentis reverentiam metuit, sed veritatis existentiam non
formidat. Verum in hiis recurrit ad tale remedium, ut ipsum amici vestri ad gratiam vestre misericordie
introducant. Unde a me, cum sim unus ex hiis, quos diligit anima vestra, postulavit, ut scriberem,
et scribo desiderans semper illum vos habere pre oculis, qui, cum iratus fuerit, non obliviscitur
misereri. Ergo, si placet, pateat ei vestre mansuetudinis ianua, ut intelligat, quod pro eo apud
amicum interpellat amicus. Ad hec, pater, quoniam aliqui, prout volunt, non tam corrigendorum
excessus quam manus considerant correctoris, post virgam et vinum manne memores sitis et olei,
attendentes, quod, si culpa non esset, venia locum non haberet. Adicio, ut, si sollicitudinis vestre
prescriptio aliquid interruptionis admittat, sit vobis scribere pro quiete, ut saltem unum responsum
obtineam de tot legionibus litterarum.

III 8

Adventus hominis, quem vos scitis, labores graves et sumptus grandes habet annexos. In absentia
patris familias quandoque minus bene familia regitur, bona non tute servantur, acuuntur lingue
detrahentium in absentem, impetitur fama. leditur honor. Ex hiis ergo vestra circumspectio colligat
amici consilium, dummodo contrarium urgens necessitas non inducat.

Torna all'inizio