Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 183


Et quod id quod ait “tota”, “per se” debeat intelligi, subponit
auctor et ait: quia est per se ipsam bonitas. Id solum est, quod per se est;
cetera vero, que per se non sunt, non vere sunt; ut homo, quoniam
aliis debet que non sunt homo, aliunde est, et ideo per se non est; et
quod per se non est, totum non est proprie; nam homo, quod homo
est, humanitati debet, que homo non est. Nam nec humanitas homo
est, nec quod homo humanitas est. Sic et in ceteris rebus subsistentibus
aliud est quod sunt, aliud vero quo ipsa sunt. Et quoniam aliunde sunt,
non vere sunt. Divina vero substantia, ipsa et est et vere est, et est id
quod est, ideoque totum est, id est per se ipsam est et nullo nititur.
Vere igitur laudatur ab eloquiis, quia per se est, et una est, et idem est, et
ipsum est. Igitur per se ipsam non solum bonum, sed ipsa bonitas est.
Cetera vero cum bona sint, per se <non> ipsa bona sunt, sed participatione
bona sunt. Habet ergo Dei substantia et quod per se non solum
bonum sit sed et ipsa bonitas sit, et una sit, ipsa et idem. Ceterum cum
in sui natura habeat idem et unum, et sit ipsa habens id quod habetur,
ex <persona et ex> notione est segregans et exprimens. Segregans personas
et ypostases personalitate, ut alia est persona Patris, alia Filii, alia vero
Spiritus Sancti; et exprimens notione easdem personas, ut alia notione
Pater Pater est, alia Filius Filius est, alia Spiritus Spiritus Sanctus est. Et factum
est miraculum quod natura non novit, quod usus non tenuit, quod
ingenium non invenit, quod nulla facultas in humanis inventionibus suis
in conceptionibus vidit, ut iste notiones sive expressiones trium personarum
alio modo sint diverse, atque alio sint idem, et non quomodolibet
idem sed ipsa identitas, id est divinitas. Nam paternitas non est filiatio
vel filiolitas, et tamen est divinitas, que est ipsa filiolitas. Ergo substantia
Dei et segregatione personali est expressa et expressione notionis est
segregata.
Potest etiam intelligi quod divina substantia sit segregans et exprimens,
segregans personas, exprimens unitatem, ut in notione segregationem,
in natura vero teneat singularitatis unitatem. Sed promtior
videtur fore significatio, ut segregatio personas, expressio vero personarum
indicet notiones. Tribus igitur his, id est tota divina substantia,
segregatio et expressio, tamquam pro themate sanctis, de his tamquam
de sua materia tractat, et primum de tota substantia divina, id est de

Torna all'inizio