Furcilles  sive  furcilla,  quibus homines suspendebant.  
 Fundus  dicitur ager, quod planus sit ad similitudinem  
fundi vasorum. Fundus quoque dicitur populus esse rei,  
quam alienat, hoc est auctor.  
 Futare  arguere est, unde et confutare. Sed Cato hoc pro  
saepius fuisse posuit.  
 Futtiles  dicuntur, qui silere tacenda nequeunt, sed ea effundunt.  
Sic et vasa futtilia a fundendo vocata.  
 Flagratores  dicebantur genus hominum, quod mercede flagris  
caedebantur.  
 Flustra  dicuntur, cum in mari fluctus non moventur, quam  
Graeci malakian vocant.  
 Flator  tibicen.  
 Flemina  dicuntur, cum ex labore viae sanguis detluit circa  
talos.  
 Flaminius  circus et via Flaminia a Flaminio consule dicta  
Sunt, qui ab Hannibale interfectus est ad lacum Thrasimennum.  
 Flaminia aedes  domus flaminis Dialis.  
 Flammeari,  infectores flammei coloris. Violari violacii dicuntur.  
 Flumentana  porta Romae appellata, quod Tiberis partem  
ea fluxisse adfirmant.  
 Flammeo  amicitur nubens ominis boni causa, quod eo assidue  
utebatur flaminica, id est flaminis uxor, cui non licebat  
facere divortium.  
 Fidusta  a fide denominata, ea quae maximae fidei erant.  
 Fides  genus citharae dicta, quod tantum inter se cordae  
eius, quantum inter homines fides concordet; cuius deminutivum  
fidicula est. 
  |  
  |