Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 138


eorum impulsibus ambo se sternunt ab equis. Polidamas uero
irruit in Mereum, nepotem Helene et ducem xxti tantum annos
agentem, qui iam in flore sue adolescencie miles strennuus habebatur.
Hunc Polidamas in graui ictu sue lancee sic impulit uiolenter
quod, lesis et disruptis armis quibus se tueri Mereus confidebat,
letaliter uulneratus, ab equo deicitur et mortuus peruenit in
terram.
Quem ut uidit Menelaus mortuum decidisse, dolore multo torquetur,
quoniam eum tenerrime diligebat. Et contra Troyanos
eius mortem cupiens uindicare, regem Remum percuciens ense suo
et fracta casside et disruptis armis, durus ictus regis Remi peruenit
ad carnem et sic illum grauiter lesit in capite quod ab equo decidit
semiuiuus. Quem sui putantes extinctum succurrendi sibi curam
aliquam non dederunt; ymo proposuerunt a bello discedere, quod
effectui tradidissent nisi Polidamas eos detinuisset inuitos. Qui
postmodum in recuperacionem regis eorum vim et studium adhibentes
eum ab equorum pedibus quasi mortuum extraxerunt, ducentes
eum quasi ad eorum presidia semiuiuum. Rex uero Celidis,
qui diebus suis omnibus aliis in forma pulchritudinis fuit prelatus
(de quo scripsit Dares quod eius formam nullus describere potuisset,
quem regina de Feminea tanti amoris ardore precordialiter
diligebat quod magis eum carum habebat quam seipsam), hic rex
Celidis irruens in Polidamam nisus est eum in ictu sue lancee ab
equo deicere. Quem Pollidamas multo dolore furoris accensus congreditur
ense nudo, et in sue uirtutis potencia sic grauiter percussit
ipsum in capite quod eum mortuum prostrauit ab equo. Interea
Hector in subsidio suorum retrocedere Grecos de necessitate coegit,
et inter acies se immiscens disrupit eas, multos ex Grecis letaliter
uulnerando, donec peruenit ad aciem in qua gens de Salemina
uiriliter debellabat sub ductu Thesali regis sui. Hic rex Thesalus
in multa strennuitate conspicuus multos ex Troyanis letaliter uulnerat
et multos occidit ex eis, cum rex Theucer ex parte Grecorum
aduenit, qui contra Hectorum irruens cum lancea sua sic uiriliter
eum percussit quod ipsum grauiter uulnerauit. Contra quem dum
Hector in sui uindictam habenas dirigeret equi sui, ille fuga lapsus

Torna all'inizio