Ad quartum dicendum, quod cognoscere aliquid pluribus modis non est frustra;
sicut etiam Christus habuit scientiam naturalem eorum quae in verbo cognoscebat.
Ad quintum dicendum, quod ille modus cognoscendi accidit scientiae ex statu
eius in quo est: non enim phantasma est obiectum propinquum et proprium
intellectus, cum sit intelligibile in potentia, non in actu; sed species intellecta
est per se obiectum eius.
Ad sextum dicendum, quod non erit actus scientiae quantum ad discursum, sed
quantum ad terminum certitudinis. Et praeterea non oporteret ibi esse studium
vel disputationem quantum ad bonos, quia omnium illorum quae considerare
vellent, in verbo cognitionem possent accipere, vel per illuminationem superiorum
habere. Damnatis autem non vacabit disputare poenarum pondere pressis.
EXPOSITIO TEXTUS
«Caritas autem, quae deseri potest». Verum est, si posset deseri propter debilitatem
amoris, ut scilicet aliquis minus diligeret Deum quam rem illam pro qua
tunc peccat: tunc enim non esset vera caritas.
«De perfecta intelligitur». Perfecta dicitur quae est in confirmatis vel in via vel
in patria; vel intelligitur non quod non possit amitti, sed quia difficile est quod
amittatur.
|
|