Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 486


2. Praeterea, secundum Damascenum, generatio est opus
naturae, ex substantia generantis producens id quod generatur. Sed illud quod
est superfluum alimenti, non est de substantia generantis. Ergo si ex hoc tantum
generatio fieret in hominibus, non esset vera generatio.
3. Praeterea, ex subtractione alicuius superflui non sequitur alicuius debilitatio,
sed magis alleviatio. Ex seminis autem emissione debilitatur generans.
Ergo semen non est ex superfluo alimenti, sed ex ipso humido radicali decisum.
4. Praeterea, filius pro tanto assimilatur patri magis quam alii homini, quia
generatur ex semine quod ab eo traducitur. Sed natus quandoque non solum
patri, sed etiam avo assimilatur, vel proavo, etiam usque ad multas generationes,
ut Philosophus in 15 De animalibus dicit. Ergo oportet
quod semen exeat non solum a patre, sed etiam ab avo et proavo. Sed humidum
nutrimentale nunquam fuit nisi in patre. Ergo non est ex humido semen decisum,
sed magis ex illo radicali quod pater ab avo traxit, et avus a proavo.
5. Praeterea, id quod est de substantia alicuius, magis est proximum sibi quam
hoc quod est ab eius substantia alienum. Sed id quod est ex alimento conversum,
non fuit radicaliter de substantia ipsius generantis, fuit autem de substantia
radicali alicuius animalis, cuius carnes comestae sunt, ut bovis et porci.
Ergo maior erit cognatio et similitudo ad bovem et porcum, quam ad patrem
suum. Hoc autem est inconveniens. Ergo semen non est ex humido nutrimentali
decisum.
6. Praeterea, sit ita quod aliquis tantum ex carnibus humanis vescatur; et ut
quaestio sit gravior, ponatur etiam quod ex ipsis embryis etiam generet
aliquem, qui etiam simili modo nutriatur. Inde sic arguo. Humidum radicale
cuiuscumque hominis est illud quod ex parentibus traxit. Si ergo semen ex quo
conceptus est iste natus, ex humido nutrimentali sit, humidum radicale eius
oportet quod sit de substantia aliorum quorum carnes comestae sunt. Si ergo,
secundum Augustinum, resurget caro comesta ab aliquo, in
eo in quo primo fuit, tunc totum humidum radicale resurget in illis quorum
carnes a patre eius comestae sunt: et similiter humidum nutrimentale, quorum
carnes ipse comedit. Ergo nihil istius resurgeret; et sic non omnium esset resurrectio,
quod est contra fidem nostram. Ergo impossibile est quod semen ex
humido nutrimentali sit decisum; et ita non videtur esse superfluum alimenti.
SED CONTRARIUM huius ostendit Philosophus in 15 De animalibus, duabus
rationibus, et tribus signis. Prima ratio est per divisionem sic. Quidquid est
in corpore animalis, vel est naturaliter, vel occasionaliter sive per accidens in
eo. Sed semen non est occasionaliter, sicut sunt putredines et sanies vulnerum:
quia illud quod est per accidens, non consequitur totam speciem, sicut semen in
omnibus invenitur. Ergo est ibi naturaliter. Sed omne quod est naturaliter in
corpore, vel est pars, sicut caro et nervus; vel est superfluum, sicut lac et urina,
et huiusmodi. Sed semen non est pars, cum non sit nec pars organica, quia

Torna all'inizio