Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 168


non patricii ex domo vel patricia (que eadem
senatoria dicitur, siquidem senatores patres conscripti
sunt) vel ex equestri vel ex plebeia, plusque est
senatorem quam patricium esse, nam senator est unus
e delectis consiliariis rei publice, patricius vero, qui e
domo senatoria ortum ducit. Ita qui senator aut ex patribus
conscriptis non protinus et patricius est. Ridiculeque
Romani mei hoc tempore faciunt, qui pretorem
suum senatorem vocant, cum neque senatus ex uno
homine constare possit necesseque sit senatorem habere
collegas, et is, qui senator nunc dicitur, fungatur officio
pretoris. At dignitas patriciatus in multis libris
invenitur, inquies. Audio, sed in iis, qui de temporibus
post Constantinum loquuntur, ergo post Constantinum
privilegium confictum est. Sed nunquid clerici
fieri consules possunt? Coniugio sibi interdixere Latini
clerici et consules fient? Habitoque delectu militum
cum legionibus et auxiliis in provincias, quas fuerint
sortiti, se conferent? Ministri ne et servi consules fient,
nec bini, ut solebat, sed centeni ac milleni? Ministri,
qui Romane ecclesie servient, dignitate afficientur imperatoria?
Et ego stolidus mirabar, quod papa affici diceretur.
Ministri imperatores erunt, clerici vero milites:
milites ne clerici fient aut militaria ornamenta gestabunt?
Nisi imperialia ornamenta universis clericis

Torna all'inizio