Huius Antonini anno I° Yginus Rome fuit episcopus, qui clerum conposuit et gradus distribuit
et unum patrinum in tribus sacramentis aut singulos in singulis assignavit.
Cui successit Pius, qui ab angelo didicit pascha in die dominico celebrandum, quod adhuc
secundum legem servabatur. Pio substituitur Anicetus, qui statuit, ne clericus
comam nutriat. His temporibus Valentinianus et Cerdo et Marcion heretici Romam venerunt.
Valentinianus dicebat duo esse principia, profundum et silentium, et ex his XXX orta secula.
Cerdo quoque et Marcion duo principia, bonum et malum; ambo resurrectionem carnis
negabant, anime tantum salutem promittebant. In Alexandria vero Basilides suam doctrinam
evomuit, docens CCCos LXV celos secundum numerum dierum anni, unde hoc nomen
“Abraxas” conmendabat, quia numerum istum contineat. Cuius discipuli se Gnosticos
nominabant a presumptione excellentioris scientiae, sed ab aliis dicebantur Borborite, id est
cenosi, a turpitudine, quam in mysteriis exercebant, contra que scripsit doctus Agrippa.
Eisdem quoque temporibus fuit Galienus medicus, qui Pergami natus, claruit Rome. Et
Aquila post LXX fuit interpres, natione Ponticus; et Policarpus, Iohannis apostoli discipulus,
Smirnensis episcopus, alibi dicitur Ephesinus, orationis voto Romam venit, qui obvians
Marcioni dicenti: “Cognosce nos”, respondit: “Cognosco primogenitum Sathanae”. Praxedis, Potentiana
Rome virgines claruerunt.
Anno Domini CLXV° Marcus Antoninus, qui et Severus, et cum eo frater Lucius
Aurelius regnavit aput Romanos annis XVIIII et men[se] I. Usque ad hoc tempus singulares
fuerunt augusti, hic primum bini. Hii Seleutiam ceperunt, de Parthis triumpharunt. Contra
Germanos et Sarmatas, Marcomannos, Squados, Dacos, Wandalos, Suevos, Pannonios dimicarunt.
Et cum siti exercitus estuaret, quibusdam militibus Christianis, qui sub eo militabant,
orantibus contra spem largissimus ymber effusus est in exercitu, sed in hostes fulgur et ignis.
Marcus defuncto fratre filium suam Commodum fecit regni consortem. Multis multa largitus
est, ita quod erarium exhausit. Pecuniam, que fisco debebatur, tabulis incensis remisit,
et ne quid bonitati deesset, severiores leges novis constitutionibus temperavit; ádeo magnificus fuit,
ut C simul leones exhibuerit. Cumque Smyrna civitas Asiae terraemotu corruerit, per
decennium ad ipsius instaurationem tributa remisit. Octavo anno Marcii Antonini Sother
Rome fit episcopus, qui constituit, ut monacha pallam non contingat, et instituit de sponsis
benedicendis. Post quem Eleuterius, qui confirmavit, ut nulla esca a Christianis repudietur.
Quo mandante Lucius rex Britanicus Christianus effectus est. Sed persecutio in Christianos
invaluit, ita quod Policarpus in Asia et multi alii et in Galylea plurimi martyrium sustinuerunt.
Sed Iustinus phylosophus et Theophilus Anthiocenus et Papias Ieropolitanus, Appollinaris
Asianus, Dionisius Chorintus et Melito Sardensis episcopi claruerunt. Sed Tacianus et
Bardesanes heretici venenosas doctrine fialas effuderunt. Dogmatizabat namque
Tacianus nuptias et fornicationem ad paria iudicanda. Qui evangelium unum ex quatuor conposuit,
quod Diateseron nominavit, et adhuc habetur a multis; cuius discipuli Taciani et Enoratitea
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|