Respiciens hunc
Lumine torto
Taliter infìt:
„Si rea dicor,
Est tua culpa,
Qui male facta
Credis inulta.
Nam tibi rerum
Largior usus;
Tu quoque vertis
Hos in abusus.
Plura reponis
Stultus in arca,
Quę tibi tollet
Tercia Parca.
Ergo, quod hora
Dat tibi presens,
Utere prudens,
Utere clemens.
Non retro linquas,
Quod dare debes;
est male fidus
Forsitan heres.
Sed quod habundat,
Te quoque dante,
si michi credis,
Vadat in ante.
Sum tibi parva,
Sum tibi curta -
|
|