2. Praeterea, quidquid in recto praedicatur de Petro, dicitur nasci ipso nato:
sequitur enim: Petrus est natus: ergo homo, ergo animal, ergo substantia. Sed
natura divina in recto praedicatur de Filio Dei. Ergo cum Filius Dei sit natus
de Virgine, etiam divina natura debet dici nata de Virgine.
3. Praeterea, in Filio Dei non est accipere nisi essentiam et proprietatem. Sed
absurdum esset dicere, quod ratione proprietatis tantum dicatur natus de Virgine:
quia proprietas illa relatio est secundum quam ad Patrem, qui generat sine
matre, refertur. Ergo est natus ratione divinae naturae; et sic idem quod prius.
4. Praeterea, Bernardus dicit, quod in Incarnatione
est fortitudo infirmata. Sed infirmari magis est remotum a natura divina
quam nasci. Ergo etiam potest dici nasci.
SED CONTRA, natura divina magis convenit cum generatione Christi aeterna
quam cum temporali. Sed ipsa non est nata generatione aeterna, ut in
1 lib., dist. 5, qc. 2, art. 3 ad 2, et 3, dictum est. Ergo multo minus est nata
generatione temporali.
Praeterea, humana natura non proprie dicitur nasci generatione humana. Ergo
multo minus natura divina.
Solutio
Respondeo dicendum, quod natura humana quamvis non dicatur proprie nasci
in Christo de Virgine, eo quod nasci non est naturae sed hypostasis; tamen consequenter
ad generationem se habet, quia est per generationem accepta. Divina
autem natura non est a Christo per temporalem generationem accepta; unde
nullo modo debet dici nata de Virgine, nec per se, nec per consequens, si natura
proprie accipiatur, secundum quod pro essentia supponit. Tamen quia aliquando
proprie trahitur ad supponendum pro persona, sicut in 5 dist. 1 libri dictum
est; ideo etiam aliquando invenitur quod natura divina sit nata, sicut patet in
littera; unde exponendum est sicut Magister exponit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod Filius Dei univit sibi humanam naturam, et in
se: quia unio terminata est ad personam. Non autem ita est de divina natura, ut
patet ex dictis supra, dist. 1, qc. 2, art. 1; unde non est simile.
Ad secundum dicendum, quod natura divina non habet inquantum est natura,
quod praedicetur in recto de persona Filii Dei, sed ratione simplicitatis divinae,
quae non permittit aliquam realem diversitatem in ipso; sed differentia est
in modo significandi, qui facit quod aliquid de persona dicatur quod de natura
dici non potest.
|
|