Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 107


est, idcirco adiecit ut virtutem. Cum enim divinitas, id est Dominus
Ihesus Christus, testante Apostolo, sit «Dei virtus et Dei sapientia»
et etiam secundum verba Sapientie sit «vapor virtutis Dei», id est
vaporosa virtus Dei, quia ignis consumens peccata et algores iniquitatis
humane, et sit emanatio quedam claritatis omnipotentis Dei sincera,
quia sincere et integre tota deitate Patris manat nascendo a Patre
ut sit quedam unigenita claritas omnipotentis Dei Patris, non potuit
ab omni sapientia segniter et infirme proferre thesauros scientibus, sed
cum virtute et velocitate protulit. Cum virtute quidem, quia ut scribunt
evangeliste, «stupebant super doctrina eius; erat enim docens eos
quasi potestatem habens, et non sicut scribe eorum». Potestas enim
doctrine virtus erat prolativa thesauros sapientie et scientie Dei. De
qua etiam virtute scribitur in Actibus Apostolorum, dicente Domino
discipulis: «Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem
ex alto, ut sciatis omnem veritatem». Ecce hic in virtute omnis
scientie thesauros protulit discipulis. Cum velocitate quidem, quia «velociter
currit sermo», ut scientie proferat thesauros. Nam cum Christus
sit Verbum Patris, dicitur lingua Patris et calamus Spiritus Sancti
velociter exarantis in cordibus scientium scientie thesauros. Unde Pater
in psalmo: «Eructavit cor meum verbum bonum», id est Verbum
quod substantialiter est bonum, «dico ego» generando «opera mea»,
id est genituram meam, «regi» filio meo. Et ipse rex lingua mea est
«calamus scribe velociter scribentis». Quomodo velociter? Spiritus
ubi vult spirat thesauros sapientie, et vocem eius, id est vocem virtutis
eius, que est intelligentia scientie quam recepisti, audis sciendo. Sed
nescis unde veniat vel quo vadat ille Spiritus. Quia voluit docuit et
quod voluit impressit, et quando vult adest et quando vult abest. Dicit
ergo quod laudant divinitatem proferentem thesauros ab omni scientia
ut virtutem, quia in potestate profert, ut dictum est, et cui vult spirat.
Et non modo ex se virtute laudant eam virtutem, sed etiam ex causativis
quos eadem virtute scientes, id est virtuosos vel studiosos, facit. Virtus
enim non appellat virtuosum, sed magis sapientem vel studiosum.
Nec virtuosus a virtute, sed a plenitudine nominatur.

Torna all'inizio