episcopatu Regino. Et tunc dominus Guido de Mandra, qui erat
capitaneus illorum de episcopatu Regino pro communi, fuit ibi
mortuus et unus suus notarius. Et eodem anno, in mense Novembris,
roccha de Bardi venit ad mandata communis Placentie.
De destructione Burgi Sancti Donini a Parmensibus facta et de morte Uberti
Pelavicini.
De bonis que Parmenses Burgensibus contulerunt et de eorum ingratitudine
require supra, carta CCC65.
Quod Pellavicinus noluit nec in morte ad Deum converti, quia, sicut Augustinus
dicit, «percutitur interdum hac animadversione peccator, ut moriens
obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei».
Item eodem anno MCCLXIX Parmenses muros Burgi Sancti
Donini funditus destruxerunt et foveas castri repleverunt; et
preceperunt eis ut de castro recederent et de domibus burgum
longum versus Parmam facerent super stratam. Et ita fecerunt,
et permanent usque in hodiernum diem.
Eodem millesimo supraposito marchio Ubertus Pellavicinus,
monoculus et senex et inveteratus dierum malorum, mortuus est
in montibus in amaritudine anime et dolore, sine confessione et
satisfactione Ecclesie. Et fratres Minores fuerunt ibi volentes eum
saltem in morte ad Deum reducere, iuxta verbum quod scriptum
est, Eccli. XI: Facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique
secundum vias suas, et in fine hominis denudatio operum
illius; sed non potuerunt eum removere a malitia sua, quia Scriptura
dicit: Noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et iterum
alia Scriptura dicit, Eccle. VII: Considera opera Dei, quod nemo
possit corrigere quem ille despexerit. Et Prover. XXVIII: Sapiens
sibi videtur vir dives, pauper autem prudens scrutabitur eum. Cui
dixit frater Gerardinus de Sancto Iohanne in Persiceto, lector
in theologia in conventu fratrum Minorum de Parma: «Sapiens
in Prover. dicit, VI: Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Istam Scripturam implevi, domine, veniendo ad vos pro salute anime
vestre, quam volo lucrari Deo, qui vult omnes homines salvos
fieri et ad agnitionem veritatis venire, prima ad Timo. II. Et ideo
|
|