Matheus Bononinesis: Quaestiones super modos significandi et super gramaticam

Pag 155b


< qualitate >, sicut propria vel communis.
Significat ergo pronomen de significato
essentiali generali substantiam meram
sine qualitate in modo substantie qui non
est determinatus aliquo modo qualitatis.
< Responsio ad argumenta >
< Ad 1-1 > Ad argumenta in oppositum,
dictum est quod primum argumentum
procedit de significato speciali. Et verum
est, quod pronomen nullum habet certum
significatum speciale, quia nec semper significat
materiam, nec semper formam,
nec semper aggregatum, sicut obiciebatur.
Si intelligatur de modo significandi
essentiali generali, tunc minus sufficienter
inducitur in substantiam que est ultima
substantia[m], que est materia et forma et
aggregatum. Alia substantia ... est modus
permanentis in gramatica, quam significabit
ipsum pronomen de modo essentiali
generali.
< Ad 1-2 > Ad secundum dicendum, quod
minor est falsa si intelligatur de substantia
que est modus permanentis, quia licet
substantia que < est > materia sine forma
nec sic intelligitur, tamen substantia que
est modus permanentis non determinatus
aliqua qualitate propria vel communis
bene est intelligibilis. Et non valebit probatio
minoris, quia iste modus substantie
mere non est materia de qua dicit Plato
quod est medium inter ens et non ens.

Torna all'inizio