Salimbene de Adam: Cronica

Pag 331


Postquam autem a vobis recessit, multos edidit libros et
multos exposuit et Bibliam transtulit. Et hec dicta sufficiant».
Audientes autem hec cardinales dissecabantur cordibus suis
et stridebant dentibus in eum
. Non tamen habuerunt audatiam
respondendi, quia timor Domini irruerat super eos, et manus
Domini erat cum isto. Mirabantur tamen quod tam audacter
loquebatur ad eos; et tarde visum fuit eis quod ab eis recederet
et foras egrederetur, nec rogaverunt eum dicentes: Audiemus
te de hoc iterum
, sicut Athenienses leguntur Paulo dixisse, Act.
XVII.
Quod papa Innocentius commendavit fratrem Hugonem de verbis que in
consistorio dixerat cardinalibus.

Papa vero, antequam egrederetur, curialiter dixit ei, Iob
XXXII: «Ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis
dat intelligentiam
. Nam Spiritus ubi vult spirat, nec est
in hominis ditione prohibere Spiritum
. Benedicaris tu, fili, a summo
Deo excelso, quia multa bona dixisti nobis. Beati qui te viderunt
et in amicicia tua decorati sunt
. Vade in pace, et benedictio illius
qui apparuit in rubo veniat super caput
tuum!».
Hec facta sunt in civitate Lugdunensi in consistorio pape
Innocentii quarti, presentibus Romane curie cardinalibus, qui
rumores ab eo audire volebant et multa futura. Hec audivi ab
ore fratris Hugonis, et ut audivi ita descripsi.
Quod frater Hugo audaciam habuit a papa et a Deo ut cardinalibus diceret
quicquid vellet.

Cumque dixissem ei quod mirabar de duobus, videlicet quomodo
sustinuerunt eum contra se tot verba dicentem et quomodo
poterant eum auctoritatibus Biblie et plenitudine potestatis confundere,
si scivissent, respondit michi dicens quod non potuerunt
propter duo: «Primo, propter securitatem summi pontificis, cuius

Torna all'inizio