Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 229


Quod oportet in domo saltem duas communitates
esse, et quod oportet eam constare ex
tribus generibus personarum.
Cap. V.

Philosophus I. Politic. vult, quod ex duabus communitatibus,
videlicet, ex communitate viri et uxoris,
domini et servi, constat domus prima. Dici autem domum
primam ex his duabus communitatibus constare. quia
saltem ad constitutionem domus hae duae communitates
requiruntur. Ex illis enim dicitur domus constare, sine
quibus congrue esse non potest. Quod vero sine viro et
uxire, et domino et servo, domus (de qua hic loquimur)
congrue non possit existere, sic potest ostendi. Nam domus
(ut superius dicebatur, et ut in prisequendo melius declarabitur)
est quid naturale. Maxime autem quid naturale
esse videtur, rerum generatio, et earum conservatio.
Cum enim generatio (ut dicitur 2. Physicorum)
sit via in naturam, et cum res naturales per generationem
propriam naturam accipiant, bene dictum est quod
Damascenus ait, generationem esse quid naturale, et
esse opus naturae. Rursus rerum conservatio, quid naturale
est. Nam frustra esset aliquid naturaliter generatum,
si non posset in esse conservari. Haec ergo duo naturae
opera, videlicet, rerum generatio, et earum conservatio,
non debent ab invicem separari. Nam non est
separanda conservatio a generatione: quia haec illam praesupponit.
Nam cum generata non possint conservari in esse
nisi prius per generationem acceperint esse, conservatio
rerum generatum esse non potest nisi ipsam earum generatio
antecedat. Sic etiam generatio a conservatione separari
non debet: quia (ut dicebatur) frustra esset aliquid
generatum, si nullo modo posset in esse conservari.

Torna all'inizio