Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 30


Numinis ambiguos vultus deprendo, novercam
sentio Fortunam, que modo mater erat.
Sum miser et miseri nullus miserans miseretur:
in peius veniunt omnia dira michi.
Temperat assidue pro me Fortuna venenum,
quo sitit illa caput mortificare meum.
Nil agit. Infelix, perii! Nequit ergo nocere
amplius: extincto vulnera nulla nocent.
Heu, quid agam, quid agam? Plorabo. Sufficit istud?
Non, quia fata michi deteriora parant.
Quid tibi, magne, tuli, quid, Jupiter? Unde nocendi
ista sitis? Celo fulmina nulla tuli,
Nec petii thalamos Junonis, nec volui, nec
seva giganteis fratribus arma dedi.
Cur michi, seve, noces? Cur? Cur? Dic. - Nescio. - Nescis?
Ergo quid innocuo, Jupiter alte, noces?
Hic nimis insanum redolet, caret et Salomone,
qui nocet innocuo quique nocere cupit.
Nam nimis iratus, nimis superbus et ultra,
qui ferit insontem, crimine dante locum.
Quid me persequeris igitur? Victoria parva
est miserum multis ledere posse malis.
Desine. Quid mirum si Davum vincat Achilles
et si Tersiten conterat Hector equo?
Nam, quotiens miserum probus expugnare laborat,
se misero similem nititur esse probus.
Ad lacrimas redeo, quarum michi copia, quarum
excursus salsis potibus ora bibunt.
Est cibus anxietas, lacrime sunt pocula, pena
panis, vina dolor, est mihi vita mori.





45




50




55




60




65




70
Torna all'inizio