Petrus Damiani: Epistulae

Pag 48


nitor moxque collabor. Tempto, sed praesto deficio, contemplationis
summa non penetro, in compunctionis lacrimas non erumpo. Mens
enim terrenis obtenebrata negotiis frustra se in contemplationis culmen
attollere nititur, dum actionum saecularium merito quasi congestis lapidum
ruderibus aggravatur. Sicut enim aluta calcei postquam per limosa
luti fluenta transierit, non admittit arvinam, sic mens humana nisi ab
humore fuerit curae saecularis exucta, non percipit supernae pinguedinis
gratiam. Pellis enim sicca pinguedinem combibit, humefacta repellit. Et
humanum cor, donec curarum saecularium madore turgescit, saginas
internae gratiae non admittit. Unde et lex in monte Oreb data legitur,
quod videlicet siccitas interpretatur. Illa denique mens, quae per amorem
spiritus a terrenis in alta sustollitur, mons est, in quo lex Domini inreprehensibilis,
quae proculdubio karitas est, divinitus promulgatur. Et hic
mons veraciter est Oreb, qui siccitas dicitur, in quo videlicet omnium
vitiorum humor excoquitur et ad radios solis iustitiae cunctum libidinis
atque carnalis illecebrae reuma siccatur. Hinc est, quod vasa templi in
argillosa terra, quae videlicet aquam sitienter inbibit, Hyram ad Salomonis
imperium fabricavit.
Ex quibus nimirum vasis et illud est, quod imbre caelesti concupiscit
impleri, cum dicit: Anima mea sicut terra sine aqua tibi , atque ideo
estuans clamat: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam e
apparebo ante faciem Dei? De his igitur vasis in tertio Regum libro
dicitur, quia in campestri regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra

Torna all'inizio