Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 78


Petro apostolo in Simone Mago primitus damnatum est, postea a
sanctis patribus uetitum et excommunicatum.
viii. Ne ossa mortuorum animalium quasi pro uitanda animalium
peste alicubi suspendantur, nec sortes uel auruspicia seu
diuinationes uel aliqua huiusmodi opera diaboli ab aliquo exerceantur.
Haec enim omnia sacri canones prohibuerunt, et eos
qui talia exercent data sententia excommunicauerunt.
ix. Ex conciliis Eliberitano et Toletano undecimo, ut nullus
episcopus uel abbas seu quilibet ex clero hominem occidendum
uel membris truncandum iudicet, uel iudicantibus suae auctoritatis
fauorem commodet.
Ego Lanfrancus Dorobernensis archiepiscopus subscripsi.
Ego Thomas Eboracensis aecclesiae archiepiscopus subscripsi.
Subscripserunt et alii episcopi uel abbates qui interfuerunt.

12


Piissimo et sanctissimo Cantuariorum archiepiscopo totius quoque
Britanniae summo pastori L. Thomas fidelis suus et, nisi praesumptuosum
sanctitati suae uideatur, Eboracensis aecclesiae
archiepiscopus coeli portas Petri uice iustis et iniustis iuste
aperire et claudere.

Torna all'inizio