: Statuta vallis Diverii

Pag 25


utilitatem dicti comunis convertantur. Et quod consules dictae
vallis in initio sui ufficii et credentiae teneantur et debeant
constituere unum bonum caneparium qui bona et utilitates
dicti comunis legaliter gubernet et conservet. Et quod notius
dicti comunis teneatur et debeat mittere nuncium comunis
praedictis illis personis quae tenentur dicto comuni tam pro
pigneribus quam aliis ut omnia ea quae dicto comuni tenentur
portent et dent canepario dicti comunis. Et si fuerit aliqua persona
quae voluerit portare et dare pignora et omnia alia quae
tenetur praedicto canepario, quod dictus notius teneatur dicere
consulibus dictae vallis ut dictam personam vadant ad pignorandum.
Et si dicti consules non irent captum et pignoratum
dictam personam vel personas quod praedicti consules teneantur
ad illam poenam in qua tenentur illi quos pignorasse debuerant.
Ad quam poenam non teneantur dicti consules si praedictus
notius eis non diceret, sed tunc ad dictam poenam teneatur
solus notius. Et quod omnes debentes dicto comuni quibuslibet
de causis et pignora canepario praedicto non portantes
pignerentur ad eorum expensas.
XXV. – DE VETANTIBUS PIGNERA.
Item statuerunt quod si fuerit aliqua persona quae vetuerit
pignera ccnsulibus dictae vallis det et solvat pro poena et bano
libras tres imperiales dicto comuni pro qualibet vice quae vetuerit
pignera. Et quod tunc incontinenti post prohibitionem
pignerum credentiarii dictae vallis, prius vocati a consulibus,
teneantur et debeant ire una cum dictis consulibus ad pignerandum
illum qui vetuerit pignus. Et quod ille qui vetuerit ut
supra pignus pro poena et bano det et solvat cuilibet credentiario
qui fuerit ad eum pignorandum soldos quinque ultra
dictas libras tres imperiales. Et quatenus ipsi credentiarii vocarentur
a consulibus ad eundum cum eis ad pignorandum aliquos
vetantes pignora et ire recusarent quod tunc quilibet ex
ipsis credentiariis recusans ire ut supra det et solvat per
poena et bano dicto comuni soldos quinque pro qualibet vice.
Et quod praedicti consules et credentiarii possint, si fuerit de
eorum voluntate, per suum sacramentum, per dictam vallem pignorare
et accusare. Et consules dictae vallis possint constituere
camparios privatos et manifestos ad eorum voluntatem.
XXVI. – DE FORENSIBUS PIGNORANDIS.
Item statuerunt et ordinaverunt quod aliqua persona quae
non sit vicina in dicta valle non debeat pasculare cum aliquibus

Torna all'inizio