feras coram rege inimici sermonem aliter quam fuerit prolatum
ab eo, nec ornes eum in aliquo, ne forte quod menciaris
ei habeat te suspectum. Et dixit: cum in utilitate regni processeris
magis alio tibi equali, propter ea quod melius agas eo,
superbire non debes, quia ex hoc minus reputabitur quod egisti;
nam niti debes ad compescendam animam tuam ab invidia, et
ad acquirendum hominum corda ut ipsorum fruaris amore. Et
dixit: ad vituperandum illud quod laudasti non redeas, immo
sustineas conans applaudere, quia ex hoc quod predixisti videris
obligatus eidem. Et dixit: patitur Deus iniquum donec iverit
contra statuta legis, que cum excesserit, opponit se sibi et destruit
eum. Et dixit: cum eloquium coheret voluntati loquentis,
quiescit auditoris voluntas, alioquin non potest suum amplecti
sermonem. Et dixit: consilium petas a senibus non quibuscumque,
sed ab illis quos intellexeris expertos fuisse multorum; non expertos
vero, aliquatenus non consultes. Et dixit: bonus rex ille
censetur cuius claret in vita fama laudabilis, et de cuius, post
obitum, sermocinatur virtutibus. Et dixit: magistrum non approbes
in scienciarum multitudine, sed in defectibus viciorum. Et
dixit: cum videris mortuum, scruteris in anima tua si natura es
sibi equalis; et si equalis fueris, memor eris ad eandem condicionem
te pervenire debere. Et dixit: permunias te semper cibo
necessario in itinere tuo, et quod eodem die movere expediat,
mente coniecta. Et dixit: non iudices priusquam utrosque audias
contendentes. Et dixit: esse in vacatione non placeas, nec de
bona tua fortuna confidas, nec peniteas de bonis operibus tuis.
Et dixit: qui inopiam timet et casum, ad obtinendam non
nitetur famam. Et dixit: felicior est qui de suorum malorum
secedit dominio, et qui sue non obedit ire, et qui, inter condiciones
hominum, minorem debito reputat statum suum, et qui
suos eo modo non distingunt introitus quod exitus non advertant.
Et dixit: amor in rebus habitus, ipsarum celat malicias, et
|
|