n. 48
Domino G. de Falarino suus P. de Vinea, salutem. Video
quod apud me Salernitanus non es, sed verus amicus,
dilectionis tuae constantiam facto potius quam verbo
commendans. Exemplum enim dedisti mihi ut et ego
faciam quemadmodum tu fecisti. Vive itaque, amice carissime,
sospes corpore, laetus corde, opulentus in rebus,
et in negotiis meis ad quorum promotionem te ultroneum
exhibes non rogatus, illam quam lex amicitiae
postulat diligentiam procurationis appone.
n. 49
Valentinensi electo. Quod vester, immo vestrissimus
haberi debeam si grammatica sustineret, fida latoris praesentium
relatio suggeret qui magnum vos in ejus obsequiis
coram magnificentia principis praesentavit, per
quem negocia vobis sub illa fiducia recommendo, quia
negocia commendata nobilibus indubitatae consummationis
sortiuntur effectum.
|
|