se homines praelientur? Non enim est hoc
Romani pontificis, cui Pasce dictum est oves
Meas, ut illas quidem mortifices, quarum pastor
et caput diceris, dux etiam et servator.
Istud quidem consideres, ut nec voluntas
vel furor opprimat jus et verum, quod ille
rex terrestrium et coelorum, in terris diutius
conversando, nil prorsus habere voluit
cum terrenis, sed docendo discipulos:
Beatos pauperes spiritu tunc vocavit. Tu vero
tantum in terris habens proprium et
commune terrenis, in terris terrea thesaurizas.
Sed, proh dolor, thesauros Ecclesiae raro
vel nunquam in usus erogas egenorum. Sed
ut testatur Anagnia, mandasti statim domum
fieri mirabilem, sicut regia solis erat,
oblitus prorsus Petri inopiae qui dudum non
habuit, nisi rete: et quod pejus est, etiam illa
nostra Hierusalem, in qua Christus effuso sanguine
pati voluit et occidi, iacet ancilla
canibus, et tributaria Saracenis. Et tu Christi
vicarius in hoc dormis, nec curas, quod nostra
dolet haereditas ad alios devoluta. Sedet
enim deserta civitas, olim plena populo,
et gentibus speciosa, Romani quidem antistitis
omni prorsus solatio destituta, fundens
rivos amaritudinis, quae lac et mel olim fundere
consuevit. Vox cujus vox turturis,
quae pro cantu dat gemitum, viduata plorat anxie,
|
|