Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 800


Sed fortitudinis donum utitur divina voluntate quasi sua, secundum quod in
Psal. 17, 1, dicitur: «Diligam te Domine virtus mea»; et ideo unum donum fortitudinis
se extendit ad omnes difficultates quae in humanis rebus possunt accidere
etiam supra facultatem humanam, sicut Apostolus dicebat Philipp. ult., 13:
«Omnia possum in eo qui me confortat».
Et ideo oportet actum doni fortitudinis accipere circa omnia difficilia proportionabiliter
actui fortitudinis circa quaedam difficilia. Cum autem fortitudo virtus
sit circa timores et audacias, habet duos actus: unum qui est aggredi,
inquantum moderatur audacias; alium qui est sustinere, inquantum moderatur
timores. Sed hic actus est principalior, inquantum difficilius est sustinere difficultates
praesentes quam tendere in absentes. Et similiter actus doni fortitudinis
principalis est sustinere omnes difficultates sive in passionibus sive in operationibus;
et ad hunc ordinatur alius actus qui est difficilia et ardua aggredi
spe divini auxilii. Hi autem duo actus non differunt secundum speciem, quia
unus ad alium ordinatur, et eadem est ratio dirigendi in ipsis; et ideo donum
fortitudinis habet unum actum secundum speciem.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod quia supererogationis opera maxime videntur
habere difficultatem humanas vires excedentem, ideo praecipue circa illa
dicitur esse donum fortitudinis: nihilominus est et circa alias difficultates, circa
quas est etiam virtus communiter, sed non eodem modo, ut dictum est.
Ad secundum dicendum, quod ad virtutem fortitudinis pertinet aliquid dupliciter.
Uno modo sicut principale obiectum vel actus, sicut mortis pericula quae
propter bonum sustinentur. Alio modo sicut instrumenta, vel auxilia, quibus
indiget fortis ad suum actum, ut arma et societates bellantium. Ita etiam donum
respicit ipsas difficultates quae sunt in passionibus et in operationibus humanis
principaliter, sed miracula et doctrinam quasi auxilia ad suum actum; sicut
patet in Apostolis, qui miraculis et doctrina totum mundum sub fide captivum
duxerunt in obsequium Christi; et secundum hoc dicit Gregorius, quod ad
donum fortitudinis pertinet miraculis et doctrina fulgere.
Ad tertium dicendum, quod illa quamvis pertineant ad diversas virtutes, possunt
tamen pertinere ad unum donum, ut dictum est; et sic sunt idem obiectum
specie, secundum quod specificantur inde unde specificatur donum.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quicumque operatur secundum aliquam
mensuram, oportet quod habeat aliquem actum secundum quem respicit
ad mensuram illam, et aliquem secundum quem respicit ad mensuratum. Unde
cum fortitudo mensuret actum suum circa difficultates ex divina potestate,
habet aliquem actum in comparatione ad difficultates quas sustinet vel aggreditur,
et aliquem in comparatione ad divinam potestatem, cui innititur; et primus
actus non erit in patria, ubi difficultas nulla erit; sed secundus erit ibi, quia
perfectissime divinae potentiae innitetur.

Torna all'inizio