Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 75


amoris incomparabiliter estuabat, et alios, quocumque pergeret, sanctę
predicationis facibus incendebat. Sepe namque, dum predicationis
verba proferret, tanta illum compunctio in lacrimas
excitabat, ut subito interruptum sermonem relinquens, aliquorsum
repentino impetu velut demens aufugeret. Nam et
si quando cum fratribus equitabat, longe post alios veniens semperque
psallens, nichilominus ac si in cellula resideret, iugiter lacrimas
effundere non cessabat.
Inter cęteros autem, precipue seculares clericos qui per pecuniam
ordinati fuerant, durissima severitate corripiebat, et eos,
nisi ordinem sponte desererent, omnino damnabiles et hereticos
asserebat. Qui novam rem audientes, occidere illum
moliti sunt. Per totam namque illam monarchiam usque ad
Romualdi tempora, vulgata consuetudine, vix quisquam noverat
symoniacam heresem esse peccatum. Qui dixit eis: «Canonum
mihi libros afferte, et utrum vera sint quę dico, vestris attestantibus
paginis comprobate». Quibus itaque diligenter
inspectis, et crimen agnoscunt et errata deplangunt. Constituit

1



5




10




15


Torna all'inizio