unum iam et eundemque adorantes, quia non est alienum a uerbo
corpus suum, cum quo ipsi etiam adsedit patri'. Tu uero cum
autumas Christum non uerum deum, sed subiectum uero deo, duos,
non unum Christum diuisibiliter coniectare uideris. Beatus
Cyrillus tertii concilii auctor non hominem et uerbum duos Christos,
alterum sublimem, alterum subditum, sed deum et hominem
unum eundemque confessus est Christum.
III 26 (III 26) Leo igitur uenerabilis papa orthodoxaeque fidei
mirabilis suffragator, in tomo sane pleno sincerae fidei ueritate,
quem ad Flauianum constantinopolitanae urbis episcopum ob Eutycianae
perfidiae uesaniam destinauit, inter cetera et post multa
quia Christus Iesus in uera hominis natura non nuncupatiuus sed
uerus sit deus exsecutus est ita: 'In integra', inquiens, 'ueri hominis
perfectaque natura uerus natus est deus, totus in suis, totus in
nostris', licet tu illum falso in quadam adstipulasse epistola adseras,
adoptionem in capite, hoc est in Christo praecessisse. Quod quidem
ita non esse perspicue ex ipsa uerborum connexione ultro citroque
eidem subiecta capitulo uideri non ambigetur. Idem ipse in quibusdam
synodalibus litteris Petri fidem exponens sic ait: 'Tu es',
inquit, 'Christus filius dei uiui. Tu inquam uerus in deitate,
uerus in carne, et salua geminae proprietate naturae, utrumque
unus'. Idem in omelia quae nuncupatur 'De domini natale':
'Proinde', ait, 'qui in forma dei fecit hominem, in forma serui
factus est homo. Sed utrumque deus de potentia suscipientis,
utrumque homo de humilitate suscepti'. Et quoniam non sit alter
habitator et alter habitaculum, sicut tu, cum ex propriis loqueris,
asseris mendatium sanctumque mentitus es Cyrillum docuisse, in
eadem omelia ita profatur dicens: 'Nec sic creatura in societatem
sui creatoris adsumpta est, ut ille habitator et illa esset habitaculum,
sed ut ita naturae alteri altera uniretur, in tantam tamen
unitatem conuenit utriusque diuersitas, ut idem unusque sit filius'.
|
|