Salimbene de Adam: Cronica

Pag 190


quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus
in secula. Amen
. De Aaron quoque sic habetur, Sap. XVIII:
Properans homo sine querela deprecari pro populis, proferens servitutis
sue scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans,
restitit ire et finem imposuit necessitati, ostendens quoniam
tuus est famulus
. Hec historia habetur Numeri XVI, quando
Aaron stetit inter mortuos et viventes et pro populo deprecatus est,
et plaga cessavit
. Talia potest prelatus, qui amicitiam habet cum
Deo, pro subditis impetrare. Sin aliter, adimpletur quod Gregorius
dicit: «In gravibus peccatis positus, dum suis premitur,
aliena non diluit. Cunctis liquet quia, si is qui displicet ad intercedendum
mittitur, irati animus ad deteriora provocatur». Item
in Ecclesiastico Aaron multipliciter commendatur, Eccli. XLV.
Tu vide ibi, si vis.
De Symone quoque Onie filio in Ecclesiastico sic habetur, L:
Symon Onie filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum
et in diebus suis corroboravit templum. Templi etiam altitudo ab
ipso fundata est, duplex edificatio et excelsi parietis templi
et cet.
Quasi stella matutina in medio nebule, et quasi luna plena in diebus
suis lucet, et quasi sol refulgens, sic ille refulsit in templo Dei.
Et quasi arcus refulgens inter nebulas glorie, et quasi flos rosarum
in diebus vernis, et quasi lilia que sunt in transitu aque, et quasi
thus redolens in diebus estatis, quasi ignis effulgens et thus ardens
in igne. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso.
Quasi oliva pullulans et cypressus in altitudinem se extollens
.
De quibusdam viris morigeratis qui in Novo Testamento fuerunt.
Quod vitande sint mulieres, ostenditur hic. Require infra similiter, carta
CCCXX3.

In populo autem Christiano fuit maxima multitudo virorum
nominatorum qui tam vita quam scientia et morum honestate
et gravitate fulserunt et qui in diebus suis habentur in laudibus.
De quibus tantummodo causa brevitatis sufficit nobis specificare
de tribus, scilicet de sancto Silvestro et de sancto Nicholao
et de sancto Thoma Cantuariensi archiepiscopo.
Silvester a matre re et nomine Iusta genitus et a Cyrino presbitero

Torna all'inizio