Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 867


excubabant, vepres et urticae occupaverant,
conglobati sunt ipsi Fratres, et desolationem
Ecclesiae, depopulationem Monasterii
lugentes, in dolore et aerumna ipso tempore
permanebant.
1080.
XXIV. ABBAS ADAM.
Tandem quia sine Abbate esse nolebant,
unum ex suis, Adam nomine, ipsius Monasterii
praepositum in sederm posuerunt, ejusque
auxilio ad restaurationem Monasterii, si
facultas ei daretur, desideranter invigilabant
anno Domini millesimo octogesimo, Indictione
tertia.
1081.
Anno igitur Dominicae Incarnationis millesimo
octogesimo primo, quidam Benedictus
de Castello Poperi, in ejusdem pertinentia dedit
Sancto Clementi quasdam possessiones. Et quidam
Dodo Presbyter quasdam alias in pertinentia
de Tocco, per loca et vocabula quae in
chartis inde ab eisdem factis, et Abbati Adae
attributis habentur.
1082. 83. 84. 85. et 86.
Elabentibus post haec annis ab Incarnatione
Domini nostri Jesu Christi millesimo octogesi¬mo
secundo, tertio, quarto, et quinto. An¬no
etiam Dominicae Incarnationis millesimo
octogesimo sexto, Indctione nona, quidam
Ugo, genere Francus, pro anima sua et parentum
suorum, dedit Sancto Clementi possessiones
in territorio Teatensi, videlicet in pertinentia
de Castello, quod dicitur Villamaina, sexa¬ginta
et sex modiorum, et faciens inde chartam
confirmationis obtulit Monasterio, de quibus
Abbas Adam fecit cambium cum Domno
Rainulfo Teatino Episcopo, recipiens inde
prope Monasterium in loco, qui dicitur Caniano,
et ad Pontem Marmoreum, terras et
vineas, et Plebanam Ecclesjam Sancti Petri, cum
omnibus quae sibi pertinebant. Refutavit etiam
idem Rainulphus Teatinus Episcopus Eccle¬sias,
quas antiquitus habet Sanctus Clemens in
Caramanico, et eas ab omni conditione, quas
in eisdem se dicebat habere, liberas et abso¬lutas
Piscariensi Monasterio reddidit, sicut habetur
in legalibus instrumentis inde compositis.
Verum quia nondum purgata erat iniquitas,
nec tempora illa advenerant, in quibus Ecclesiae
suae Deus, quam ineffabiliter opprimi
sciverat, misereri debuisset, Abbas Adam et
Monachi Sancti Clementis vix erigere caput valuerunt,
et inter hostes degentes, quasi hostes
essent, de suis miserabiliter tanquam non de
suis vivebant. Et quia nemo est ex omni parte
beatus, Dominus Deus, qui Sanctis semper
presto est, ipsum Abbatem Adam permisit
carnea voluptate aliquantulum superari, pro
qua re, sicut fertur, Abbatia tota magnum
detrimentum sustinuit, et terras illas, quas
Ecclesia Sancti Clementis habebat in pertinentiis
Tocci pro ejus fragilitate irrecuperabiliter perdidit.
Sex annis vixit in regimine, deinde migravit
ex corpore.
ADENULFUS ABBAS INTRUSUS.
Post defunctionen ipsius tenebat Abbatiam
quasi Capellulam unam praedictus Malmazettus,
et non permisit quod Monachi crearent
Abbatem, imo praeposuit illis quem voluit,

Torna all'inizio