Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 691


scribitur in hunc modum: Ia qua quidem sentencia statim pronunciata
et lecta per prefatum R exstitit appellatum viva voce.

e.
Cum appellatur a gravamine, consueverunt interdum
iudices a quibus appellatur talia verba dicere appellanti:
non credo te gravasse in aliquo, set si te gravavi in aliquo —
quod non credo — paratus sum revocare gravamen de consilio
sapientum, et ex nunc quantum in me ipsum revoco, si apparuerit
te gravasse. et prefigo tibi terminum viii dierum ad
ostendendum gravamen quod per me asseris tibi illatum.

Que verba faciunt aliqui iudices maleficiose, ut appellacio
anulletur, in fine appellacionis in hunc modum
scribi: ad quam appellacionem dictus iudex respondit: non
credo te gravasse etc. ut supra.
set hodie talis responsio in
romana curia reprobatur.
Ego autem, quia responsio seu verba predicta non pertinent
ad appellantem, set ad appellatum, presertim cum
dicta sint ipsa verba ad appellacionem infringendam, non
credo conveniens esse quod in instrumento appellacionis
ponantur sicut superius dictum est. et ideo de ipsis verbis
seu de ipsa responsione sic facta fiat per se publicum
instrumentum sub hac forma:
In nomine domini amen. anno eiusdem a nativitate etc.
Cum R de.. quandam appellacionem interposuerit a venerabili
viro domino .. pro eo quod quondam suam excepcionem
admittere recusavit scriptam manu nostri notarii infra scripti
anno et die premissis, idem iudex ad dictam appellacionem
respondit: non credo te gravasse in aliquo. set si gravavi etc.
ut supra.
Actum in . . loco, presentibus .. et .. testibus.

f.
Com index defert appellacioni, tunc notarius in fine
appellacionis ita dicat: cui appellacioni dictus iudex ob reverenciam
sedis apostolice duxit humiliter deferendum.

Torna all'inizio