Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 10

Tomus II


carnis decisione medullitus venabulo quodam
jaculo inopinato percutiat: si modus tamen
et qualitas mortis attenditur, confolationis
remedium, quod nos jam exinde probabili
ratione concepimus, locum grandem
invenire firmiter opinamur in patre. Dum
enim idem filius tuus Camerae nostrae servitjis
assiduus et obsequiosus insisteret, in combustione
Castrorum nostrorum Victoriae, ubi
eum potuerat a rebellium nostrorum manibus
fuga subducere, devotionis firma constantia,
quae vix cadere consuevit in juvenem,
gladii superante terrore cruenta maluit
morte succumbere, quam dimissis aulae nostrae
servitiis saluti propriae sibi per absentationis
subsidium providere. Ex hac igitur quam diximus
causa, praecipua doloribus tuis consolationis
unguenta porrigimus; ut cum ejusdem
filii tui defuncti vivat in nostri cordis scrinio
etiam carne deficiente memoria, et turpe
sit in prudente viro consolationis remedium
praestare lassitudo dolendi, modum fundendis
lachrymis adponere studeas, et causam
in nobis consolationis assumas, etc.
Cap. V.
Literae consolationis comiti Casertano, lugenti
de morte Episcopi fratris sui.
Audito nuper quod mordentis omnia mortis
impietas N. Venerabilem Theath.
Episcopum [fratrem tuum fidelem nostrum]

Torna all'inizio