Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 272


possunt aliquid sustinere: ideo statim miserentur, cum
vident aliquos dura pati. Tertio considerandum est in
mulieribus, quia communiter nimis excedunt. unde cum
sunt piae, sunt valde piae: et cum sunt crudeles, sunt valde
crudeles: et cum sunt inverecundae, sunt nimis inverecundae.
Postquam enim mulieres audaciam capiunt, tanta
turpia perpetrant, quod vix invenirentur viri adeo inverecundi
ut possint tanta turpia operari. Hoc autem tertium
et si in bonis potest esse laudabile, in malis vero est vituperabile.
Viso, quae sunt laudabilia in foeminis: restat
narrare quae sunt vituperabilia, in eis. Possumus autem
narrare tria in mulieribus vituperabilia. Primo, quia ut
plurimum sunt intemperatae, et passionum insecutrices.
Secundo, quia sunt garrulae et litigiosae. Tertio, quia sunt
mobiles et instabiles. Primo ergo foeminae, cum possunt,
ut plurimum sunt intemperatae, et passionum insecutrices.
Nam quia in eis ratio deficit, non sic habent ut retrahantur
a concupiscentiis: sicut vir, qui est ratione
praestantior. Secundo sunt garrulae et litigiosae: quod ex
eadem causa contingit. Nam fraenum mulierum ut plurimum
non est ratio, quia communiter a ratione deficiunt:
sed magis est passio ut verecundia: si enim se continent
ut non garriant et non litigent, magis hoc faciunt
ex verecundia quam ex ratione. quare cum motae sunt,
nesciunt se moderare, sed sine fraeno garriunt et litigant.
Videmus enim foeminas plus perseverare in litigando
et garriendo, quam viri; eo quod magis a ratione deficiant
quam ipsi. Tertio contingit mulieres mobiles et
instabiles: quod et forte accidit ex debilitate complexionis.
Nam cum anima (ut superius dicebatur) ut plurimum
sequatur complexiones corporis: sicut mulieres
habent corpus molle et instabile, sic voluntate et desiderio
sunt instabiles et mobiles.

Torna all'inizio