| de corde puro et fide non ficta procedunt, et quidem, nisi multum illi displiceant, non intendimus
 in talibus desistere a scribendo, malentes ad eum clamare in facie quam contra eum murmurare
 post tergum.
 
 VII 70
 
 Matheus, nepos noster, filius utique fratris nostri, prosecutus est votum, quo tenebatur visitare Sepulcrum.
 Sed, sicut audivimus, divertens a semita peregrini cum exercitu imperatoris, peregrinus a
 nostro consilio, ivit Cyprum. Fertur autem, quod idem exercitus ibi succubuit non absque strage ac
 captione quorundam. Quocirca amicitiam vestram rogamus, quatenus, si captus est idem Matheus,
 ad liberationem eiusdem impendatis opem et operam efficacem, ut opere sentiat, quod apud amicum
 intercedit patruus pro nepote. Ad hec de multis honoribus, quos exhibuistis eidem M., sicut
 per litteras eius accepimus, gratiam vestram plenis prosequimur actionibus gratiarum, parati ad ea,
 que domus vestre respiciant commodum et honorem.
 
 VII 71
 
 Cum frequenter Deum offendatis in curia, rogamus, ut in auxilio .. vestra sollicitudine purgetis
 offensam.
 
 VII 72
 
 Legati legatos accepimus, sed quia plus illusionis quam fidei offerebant, absolutionis beneficio
 caruerunt.
 
 VII 73
 | 
 |