Paulus Diaconus: Carmina

Pag 50


8. Pretiosa quaeque vobis dona ferant divites;
alii conportant gemmas Indicosque lapides;
meo pura tribuetur voluntas in munere.
9. Anchora me sola vestri hic amoris detinet,
nectar omne quod precellit quodque flagrat optime;
non de litteris captamus vanae laudem gloriae.
10. Nec me latet, sed exulto, quod pergat trans maria
vestra, rector, et capessat sceptrum pulchra filia,
ut per natam regni vires tendantur in Asiam.
11. Si non amplius in illa regione clerici
Graece proferunt loquellae, quam a me didicerint,
Vestri, mutis similati deridentur statuis.
12. Sed omnino ne linguarum dicam esse nescius,
pauca mihi quae fuerunt tradita puerulo
dicam; cetera fugerunt iam gravante senio.
--------------------------------------------------------------
DE PUERO QUI IN GLACIE EXTINCTUS EST.
Trax puer adstricto glacie dum ludit in Hebro,
Frigore concretas pondere rupit aquas.
Dumque imae partes rapido traherentur ab amni,
Presecuit tenerum lubrica testa caput.
Orba quod inventum mater dum conderet urna,
‘Hoc peperi flammis, cetera’, dixit, ‘aquis’.

Torna all'inizio