naturam nec conferre illi sui corporis lauacro sicut sui domini
regenerationis effectumque in remissionem peccatorum. Et ideo
non debuit prior Iohannes baptizari, necdum lambentibus praetiosa
domini Iordannicis undulis sui membra conditoris. Aquarum
sanctificatio per effectum erat supplenda iustitiae. Baptizato namque
domino Iohannes eiusdem sui domini sanctificatus baptismate
uim ualuit exinde sublimium inferre caelorum.
II 19 (I 45) Si igitur Iesus a Nazareth iuxta tuam perfidiam deus
uerus ipse non esset, nequaquam Petrus et Paulus, qui uidebantur
ecclesiae esse columnae, in nomine Iesu sacramentum baptismatis,
quod nulli alio nisi dei solius ueri conpetit nomini, in remissionem
traderent peccatorum. Inbuta quippe iuxta fidei regulam fidelium
turba, promulgatis domini praeceptis, [praecepisse] eos, qui instructi
erant diuinorum charismate mysteriorum, dictis non inhibetur
aduersis in nomine Iesu baptizari Luca adtestante, qui euangelica
Petri Paulique uiridico ita scribit calamo uerba. Nam effusa
gratia spiritus sancti super credentes sic Petri ponit sermones: Tunc
respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest, ut non
baptizentur hi, qui spiritum sanctum acceperunt? Et iussit eos in
nomine Iesu baptizari. Paulus uero cum adfirmaret per scripturas
ipsum esse Iesum Christum, et responsum accepisset ab his, qui
crediderant, quoniam in Iohannis essent baptismatae baptizati,
Iohannes inquit baptizauit baptismo paenitentiae populum dicens in
eum qui uenturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum. His
auditis baptizati sunt in nomine domini Iesu. Et rursus in eodem
libro: Cum uero credidissent Philippo euangelizanti de regno dei, in
nomine Iesu Christi baptizabantur uiri ac mulieres. Miror qua
inpudentiae rugis fronte concisa Petrum Paulumque, duo praeclara
caeli luminaria, infamare non uereris; Iesum a Nazareth deum
|
|