item, Iohannes filius Petri de Respampino refutavit in hoc monasterio 
terram de Terrentiano iuxta cavam de Morico, et iuxta 
ecclesiam Sanctę Cęcilię, ex omnibus tertiam partem item, pręsbyter 
Grimaldus et filii Teuzę refutaverunt terrann infra civitatem 
Gabis quę vocatur Turris. item, Rodulfus filius Iohannis dedit in 
hoc monasterio de Marciliano medietatem casalis quem tenuerunt 
ad laborandum Franco Adonis et Berardus gabiliarius. item, 
Iohannes et Stephanus filii Stephani cum suis consortibus refutaverunt 
casalem Alenianum in integrum. item, domnus Hugo 
abbas convenientiam et obligationem fecit ad domnum Octavianum 
et suos filios atque nepotes legitimos de terra et ecclesia 
Sanctę Marię in Massa ad Formellum quas domna Rogata coniux 
eius in hoc monasterio concesserat, eodem viro suo consentiente, 
cum omnibus pertinentiis et quantacumque pręsbyteri ipsius ęcclesię 
acquisierant in ipso vocabulo, et de aliis tribus casalibus 
ibidem, idest casale de Petroccio, casale Leonis Sabinensis, et 
casale Petri de Leone ferrario,  cum omnibus eorum pertinentiis. 
de quibus omnibus constituit ut nec ipsi nec sui successores licentiam 
habeant ab hoc monasterio suptrahendi neque dandi per 
libellum aut aliquo modo nisi ad laboratores pro parte reddenda. 
quod si alienare vel suptrahere pręsumpserint, et probatum non 
emendaverint, tunc suprascriptus domnus Octavianus aut filii vel 
nepotes legitimi predictam ęcclesiam cum casalibus et pertinentiis 
reprehendere et ad suam proprietatem revocare licentiam habeant 
sine ulla calumnia. et si postea abbas ipsas res contempserit, 
componat illi tantum prętium quantum de ipsa terra tunc 
fuerit ęstimatum. item prędictus domnus Hugo abbas fecit 
convenientiam cum domno Landuino abbate monasterii Domini 
Salvatoris de Letenano seu et Boiano de placito sive districto 
totius massę Bucciniani quę acquisierat a pontifice Romanę Sedis 
ad opus huius monasterii perpetualiter tenendum, ut homines 
ad placitum duceret idem abba Hugo vel eius successores, sicuti 
comites Sabinensis comitatus antea facere solebant. rogatus vero
  |  
  |